Circulares litterae dioecesanae anno 1935. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
IV.
Nr. 949. Novae lectiones pro festo Pretiosissimi Sanguinis D. N. J. C. Prouti in directorio Strigoniensi a. c. sub die 30 Junii legi potest, SS. D. N. Pius Papa XI. occasione undevicesimi centenarii Redemptionis, ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, festum Pretiossimi Sanguinis D. N. J. C. ad ritum duplicem I. cl. evehere et lectiones novas in II. Nocturno legendas adoptare dignatus est. Novas has lectiones sequentibus promulgamus adnotantes, easdem apud librarios catholicos quoque venales esse. In II. Nocturno. Sermo sancti Joánnis Chrysóstomi. Horniba ad Neophytos. Lectio IV. Vis sanguinis Christi audire virtutem? Redeámus ad ejus exemplum, et priorem typum recordémur, et pristinam Scripturam narrémus. In Aegypto, nocte média, Aegyptiis Deus plagam décimam minabatur, ut eórum primogenita deperirent, quia primogénitum ejus populum detinebant. Sed, ne amata plebs Judaeorum una cum illis periclitarétur, quia unus locus continébat univérsos, remédium discretionis invéntum est. Proinde exémplum mirabile, ut discas in veritate virtutem. Ira divinae indignationis sperabátur, et domos singulas mortifer circuibat. Quid igitur Moyses? Occidite, inquit, agnum anniculum, et sánguine ejus linite januas. Quid ais, Moyses? Sanguis ovis rationalem hóminem liheráre consuévit ? Valde, inquit; non eo quod sanguis est, sed quia Dominici sanguinis per eum demonstratur exémplum. Lectio V. Nam, sicut regnantium statuae, quae sine causa sunt et sermóne, nonminquam ad se confugiéntibus hominibus, ánima et ratione decoratis, subvenire consuevérunt, non quia sunt aere confectae, sed quia rétinent imági- nem principalem : ita et sanguis ille, qui irrationalis fuit, ánimas. habéntes hómines liberavit, non quia sanguis fuit, sed quia hujus sanguinis ostendéhat advéntum. Et tunc Angelus ille vastator, cum linitos postes atque áditus pervidéret, transjécit gressus et non est ausus intrare. Nunc ergo si viderit inimicus, non póstihus impositum sanguinem typi, sed fidélium ore lucéntem sánguinem veritá- tis Christi, templi postibus dedicatum, multo magis se subtrahet. Si enim Angelus cessit exémplo, quanto magis terrébitur inimicus, si ipsam perspéxerit veritátem ? Vis et áliam hujus sanguinis scrutári virtutem ? Volo, unde primum cucúrrit, inspicias, et de quo fonte manavit. De ipsa primum Cruce procéssit; latus illud Dominicum initium fuit. Latus miles apéruit, et templi sancti parietem pate- fécit; et ego thesaurum praeclarum invéni, et fulgéntes divitias me grátulor reperire. Lectio VI. Sic et de illo agno factum est: Judaei ovem occidérunt, et ego fructum de sacra- ménto cognóvi. De bitere sanguis et aqua. Nolo tam fácile, audítor, tránseas tanti secréta mystérií: restat enim mihi mystica atque se- cretális orátio. Dixi baptismatis symbolum et mysteriorum, aquam illam et sanguinem demonstrare. Ex his enim sancta fundata est Ecclésia per lavácri regenerationem, et renovationem Spiritus Sancti. Per baptisma, inquam et mystéria, quae ex látere vidéntur esse prolata. Ex látere igitur suo Christus aedificávit Ecclésiam, sicut de látere Adam ejus conjux Heva proláta est. Nam hac de causa Paulus quoque testátur dicens: De corpore ejus et de ossibus ejus sumus; latus vidélicet illud significans. Nam, sicut de illo látere Deus fecit féminam procreári, sic et de suo látere Christus aquam nobis et sánguinem dedit, unde repararétur Ecclésia. — Recur- rénte autem anno ab humáni géneris redemptione undevicies centenário, quem ad tam ineffabile benefícium recoléndum solémni prae ómnibus sacro Jubiláeo Summus Pontifex Pius undécimus celebrátum vóluit, ut pretiosi Sánguinis, quo redémpti sumus, Agni immaculáti Christi uberiores dimanárent in hómines fructus, ejúsque memória fidélibus vividius commendarétur, idem Summus Ponti4