Circulares litterae dioecesanae anno 1934. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
IV.
26 3. Ordinariis locorum pariter liceat — etiam per delegatos, ut supra diximus — minorem visitationum numerum praestituere, a) conlegis auctoritate ecclesiastica probatis sive clericalibus, sive religiosis ; b) confrater- nitatibus, piis sodalitatibus, atque iis tantummodo laicorum consociationibus, quarum sit catholica opera provehere; c) adulescentibus, qui in conlegiis vivunt, vel conlegia, institutionis educationisque gratia, aut cotidie, aut statis diebus celebrant; d) christifidelibus omnibus, qui, aut duce parocho vel sacerdote ab eo delegato, aut alio sacerdote duce — in locis tamen dumtaxat, ubi paroeciae legitime constitutae non sunt — visitationes peracturi sint. — Ea tamen lege Ordinarii visitationum minuant numerum, ut ii omnes, quos nominavimus, instituta pompa, etiam sine suis insignibus, ad sacras invisendas aedes incedant. 4. Ubicumque autem, quavis de causa, ita incedendi per publicas vias facultas non erit, Ordinario loci eiusve delegatis liceat, ut supra, visitationum numerum contrahere ac reducere, modo intra aedis sacrae saepta aut pompa ducatur, aut saltem visitatio sollemniter communiterque fiat ab omnibus ibi una congregatis. Ordinarius autem loci eiusve delegati ab obligatione sacramentalis confessionis et sanctae Communionis nullum alium exsolvant, nisi quem ab alterutra gravis morbus prohibeat. VIII. Ad facultates quod pertinet, con- fessariis, ceteroquin ad iuris normam adpro- batis, tribuendas, quibus in excipienda Iubi- laei confessione salutariter utantur, haec, quae sequuntur, decernimus. 1. Confessariis illae integrae sunto facultates absolvendi, dispensandi, commutandi, quascumque ab Apostolica hac Sede vel in perpetuum vel ad tempus legitime impetraverint ; id tamen intra concessionis terminos. 2. Monialibus iisque aliis feminis, quarum ad confessiones excipiendas, ex Codicis praescripto, specialis adprobatio Ordinarii requiritur, fas esto quemvis confessarium sibi eligere, ab eodem loci Ordinario pro utroque sexu adprobatum, apud quem Iubilaei confessio peragi queat; cui quidem electo confessario concedimus ut, in excipiendis dumtaxat iubilaei confessionibus, omnes exercere possit facultates, quas ipse, vi Apostolicae huius Constitutionis, pro omnibus christifidelibus iam habeat. 3. Confessariis omnibus concedimus, ut per Annum Sanctum possint, pro foro conscientiae in actu sacramentalis confessionis et per se ipsi tantum, absolvere quoslibet pae- nitentes non solum a quibusvis censuris et peccatis Romano Pontifici aut Ordinario a iure reservatis, sed etiam a censura ab homine lata. Huius tamen censurae absolutio in foro externo non suffragabitur. IX. At hisce amplissimis facultatibus ne utantur nisi normis exceptionibusque servatis, quae sequuntur: 1. Ne absolvant, nisi in adiunctis atque ad praescriptum can. 2254 Codicis iuris canonici, eos, qui irretiti sint aliqua censura vel Romano Pontifici personaliter vel specialissimo modo Apostolicae Sedi reservata. Ne absolvant pariter, nisi in adiunctis can. 900, illos, qui in casum inciderint Sanctae Sedi reservatum ad normam decreti Sacrae Paeni- tentiariae Apostolicae, d. XYI mensis Novembris, a. MDCCCCXXVIII (cfr. Acta Apóst. Sedis, vol. XX, pag. 398)1; vi cuius Decreti tamen, post etiam obtentam absolutionem, obligatio adhuc viget ad Sacrani Paenitentiariam recurrendi eiusque mandatis obtemperandi. 2. Similiter ne absolvant, nisi ad praescriptum can. 2254, praelatos cleri saecularis ordinaria iurisdictione in foro externo praeditos, superioresque maiores Religionis exemptae, qui in excommunicationem speciali modo Sanctae Sedi reservatam publice inciderint. 3. Haereticos vel schismaticos, qui fuerint publice dogmatizantes, ne absolvant, nisi ii, abiuratis saltem coram ipso confessario haeresi vel schismate, scandalum, ut par est, iam reparaverint, aut promiserint sese, ut par est, efficaciter reparaturos. 4. Pariter ne absolvant eos, qui sectis vetitis massonicis aliisve id genus nomen dederint, etiamsi occulti sint, nisi abiurata saltem coram ipso confessario secta, scandalum reparaverint et a quavis activa cooperatione vel favore suae cuiusque sectae praestando cessaverint; nisi ecclesiasticos et religiosos, quos sectae adscriptos noverint, ad can. 2336 par. 2, denuntiaverint; nisi libros, manu scripta et signa, quae eandam sectam respiciant, quotiescunque adhuc retinent, absolventi tradiderunt, ad S. Officium quamprimum caute transmittenda, aut saltem — idque iustis gravibusque de causis — per se ipsi destruxerint; sin minus, ipsimet sincero animo spoponderint se memoratas condiciones esse, quamprimum potuerint, adimpleturos; impositis, praeterea, pro modo culparum, gravi paenitentia salutari et frequenti sacra- mentali confessione. 5. Qui bona vel iura ecclesiastica sine venia acquisiverint, ne absolvantur nisi aut iis restitutis aut compositione quam primum ab Ordinario vel ab Appstolica Sede postulata, aut saltem promissione sincere facta 1 Agitur hic de asseclis factionis sic dictae „Aetion Francaise“ apud nos haud notis.