Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
II.
18 a) Finis Iubilaei indicti. Mens Nostra quae fuerit quive animus, cum, ineunte anno, extraordinarium Iubilaeum universo orbi catholico denuntiavimus ad anniversarium celebrandum diem quo ante quinquaginta annos, sacerdotali consecratione accepta, rei divinae ad altare operati primum sumus, id profecto, Venerabiles Fratres, neminem vestrum fugit. Ut enim Constitutione Aposto- lica „Auspicantibus Nobis“, die 6 Ianuarii 1929 edita, solemniter declaravimus,1 ad id consilii non tantum adducebamur ut dilecti filii Nostri, ingens familia Christiana quam benignissimum Dei Cor cordi Nostro credidit, communis Parentis laetitiae in partem vocati, animorum consensione gratias Nobiscum Summo bonorum omnium Datori agerent et haberent; verum etiam quod imprimis arridebat Nobis iucunda spes, fore ut reseratis, paterna liberalitate, caelestium munerum thesauris quorum dispensationi praepositi sumus, Christiana plebs felici occasione esset usura ad fidem roborandam, pietatem perfectionemque augendam, moresque privatos et publicos ad Evangelii normam fideliter castigandos; unde, tamquam laetissimus fructus pacis veniaeque a Deo impetratae, pax singulorum atque societatis exspectanda foret. b) Fructus Iubilaei peracti. Neque haec spes ad irritum redacta est. Etenim incensa religionis studia, quibus Christianus populus Iubilaei promulgationem excepit, progrediente tempore, nedum deferbuerunt, sed ea magis magisque in dies invalescere conspeximus, opitulante etiam Deo, qui ea rerum eventa suscitavit quae huius anni revera salutaris memoriam in omnem posteritatem propagarent. Nos autem abunde habuimus cur laetaremur, cum magna ex parte tam praeclaram fidei ac pietatis accessionem oculis Nostris hausissemus, conspectuque fruiti essemus tantae carissimorum filiorum multitudinis, quos libenter in Aedes Nostras admittere et ad cor Nostrum, ut ita dicamus, peramanter premere licuit. Iam, dum impensius misericordiarum Patri grati animi sensus exhibemus qui tot tan- tosque fructus in vinea sua fundere, maturare atque congerere in huius anni piacularis decursu dignatus sit, pastoralis sollicitudo Nos movet atque impellit ad operam dandam ut ex tam secundis initiis maiora in posterum habeantur ac permaneant emolumenta, quibus felicitati ac saluti singulorum, adeoque universae societatis, probe consulatur. c) Quomodo hi fructus conservandi. Reputantibus vero Nobis qua via quave ratione auspicati huiusmodi fructus constent, occurrit decessor Noster f. r. Leo XIII, qui, sacrum annum alia occasione indicens, gravissimis verbis, quae Nosmet ipsi in memorata Constitutione „Auspicantibus Nobis“ iteravimus,2 3 fideles omnes hortatus est ut „colligerent paulisper sese, et demersas in terram cogitationes ad meliora traducerent8“; itemque animum subit s. m. decessor Noster Pius X, qui, cum, verbo et exemplo, sacerdotalem sanctitatem continenter provexisset, annum agens quinquagesimum a sacerdotio suscepto, piissimam ad clerum catholicum „Exhortationem“ habuit4 * *, pretiosis atque lectissimis refertam documentis quibus spiritualis vitae aedificium ad non vulgarem celsitudinem adduceretur. d) Exercitiorum Spiritualium usus ad id commendandus ducitur. Horum igitur Pontificum vestigiis ingressi, opportunum duximus aliquid Nos quoque praestare ; auctoresque sumus excellentis cuiusdam rei, e qua plurima et egregia in populum Christianum commoda profectura speramus. Usum intelligimus Exercitiorum spiritualium, quem, nedum in utroque Clero, verum etiam inter ipsa laicorum catholicorum agmina cotidie proferri latius atque diffundi vehementer cupimus, eundemque ceu sacri huius anni monumentum dilectis filiis Nostris relinquere placet. Quod quidem eo libentius facimus extremo hoc quinquagesimo anno ab inito divini sacrificii ministerio. Nihil enim iucundius obtingere Nobis potest quam memoria repetere caelestes gratias atque inenarrabiles consolationes, quas saepe, Exercitiis spiritualibus vacando, experti sumus; assiduitatem quam sacris secessibus attulimus, quibus veluti totidem gradibus curriculum Nostrum sacerdotale notavimus; lucem atque stimulos, quos ex eis hausimus ad divinum beneplacitum cognoscendum et implendum; operam denique in ea toto muneris Nostri sacerdotalis decursu collatum ad proximos in rebus caelestibus excolendos, tam ingenti animarum fructu atque incredibili proventu, ut in spiritualibus exercitationibus singulare aeternae salutis praesidium positum esse atque constitutum merito censeamus. 2 Acta Apóst. Sedis, vol. XXI (1929), pag. 6. 3 Litt. Encycl. „Quod auctoritate“, 22 dec. 1885; Acta Leonis XIII, vol. II. pp. 175 ss. 4 Exhortatio ad clerum catholicum: „Haerent animo“, 4 Aug. 1908 (Acta Sanctae Sedis, vol. XLI, pp. 555—577). 1 Acta Apóst. Sedis, vol. XXI (1929), pag. 6.