Circulares litterae dioecesanae anno 1929. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

4 temerario contraire. Si quis autem hoc atten­tare praesumpserit, indignationem omnipoten­tis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolo­rum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, die YI. mensis Ianuarii, in festo Epiphaniae Domini, anno millesimo nongentesimo vicesimo nono, Pontificatus Nostri septimo. Fr. Andreas Card. Frühwirlh, Cancellarius S. R. E. Laurentius Card. Lauri, Poenitentiarius Maior. Joseph Wilpert, Decanus Coll. Proton. Apóst. Dominicus Jorio, Protonotarius Apóst. Loco -j- Plumbi. Reg. in Cane. Ap., vol. XXXIX, n. 37. M. Rigi. * I. Prouti hanc Constitutionem Apostoli- cam attente perlegenti facile patet, conditio­nes lucrandi Iubilaei aliae sunt, ac anno 1926. fuerunt. Scilicet hac vice pro lucranda Iubi­laei indulgentia conditiones statutae sunt huiusmodi: 1. Visitatio designatarum eccle­siarum ibidemque preces fundendae ad men­tem Summi Pontificis, sc. generatim pro con­versione peccatorum, pro exstirpatione haere- sum ac schismatum, pro concordia princi- pum. 2. Ieiunium et abstinentia duobus die­bus, quibus nec ieiunium nec abstinentia est praescripta. 3. Confessio sacramentalis praeter praeceptam confessionem annuam et com­munio Eucharistica extra communionem pa­schalem. 4. Eleemosyna largienda in aliquod opus pium, praecipue in Opus Propagationis et Praeservationis Fidei. II. Quod ad designationem ecclesiarum attinet, pro archidioecesi Nostra haec decer­nimus : Visitandae sunt his sive eodem sive di­versis diebus: a) in Civitate Nostra Residentiali: eccle­sia Metropolitana, ecclesia parochialis ad S. Petrum et Paulum L. R. Civitatis et ecclesia pároch, ad S. Ignatium Civit. Aquaticae; h) in Civitate Budapestinensi: ecclesia Coronationis in arce Budensi, ecclesia pároch, ad Assumptionem B. M. V. (Belváros) et ecclesia pároch, ad S. Stephanum Protoregem (Lipótváros); c) Aliis locis huius archidioecesis Stri- goniensis parochus extra ecclesiam parochia- lem alias duas ecclesias vel oratoria publica, ubi missa celebrari solet, auctoritate Nostra designet. Quod si tot ecclesiae non habean­tur, parochus designare potest duas (unam extra suam ecclesiam parochialem), sed in tali casu tres visitationes peragi debent. Imo si extra ecclesiam parochialem nulla alia habeatur, et aliae ecclesiae parochiales valde distent, parochus suam ecclesiam solam pro visitationibus sufficientem declarari poterit ea tamen ratione, ut visitatio in eadem peragenda sexies repetatur. III. Siculi Anno Sancto superiore fideles parochiani visitationes praescriptas processio- naliter peragere solebant, hoc anno Iubilari idem fieri percupimus. Visitatio processiona- liter facienda bis repetatur in aliqua vicina ecclesia parochiali, quam parochus, qui pro­cessioni praeerit, auctoritate Nostra designa­turus sit. Qui duabus visitationibus proces- sionaliter faciendis interfuerint, ad ulteriores visitationes pro lucranda indulgentia non tenebuntur. Processionem huiusmodi pubes scholaris, duce catecheta, instituere poterit ad quamcunque ecclesiam vel oratorium pub­licum, quod catecheta Nostra auctoritate de­signabit. Pro pube scholari obligationi visi­tandi templa processione unica fiet satis. IV. Confessarii, ad tramitem Constitu­tionis Apostolicae, facultates hucusque habitas retinebunt, imo ultra illas absolvere valebunt ab omnibus casibus sive cum censura sive sine censura reservatis, exceptis censuris spe­cialissimo modo S. Sedi reservatis, quae pro violatione secreti S. Officii, pro abusu specie- rum consecratarum (c. 2320), pro violenta manus iniectione in Romanum Pontificem (c. 2343), pro absolutione complicis (c. 2367) et pro violatione directa sigilli sacramentalis (c. 2369) statutae sunt. Casus, quem Constitutio Apostolica ad mentem decreti S. Poenitentia- riae die 16. Nov. 1928. dati excipit, nostris regionibus vix occurret, cum is circa eos versetur, qui consociationi vulgo Aetion jran- caise addictos, spretis Apostolicae Sedis de­cretis, sacramentaliter absolverint. Confessarii recte in mente teneant facultatem absolvendi a censuris dictis applicari posse iis tantum, qui­bus sincerus est animus Iubilaeum lucrandi. V. Indulgentia plenaria Iubilaei, sibi vel animabus Purgatorii applicabilis, durante hoc anno, pluries acquiri potest, si conditionibus statutis pluries satisfactum fuerit. Verum con­fessarii facultatem absolvendi a censuris et casibus reservatis, tenore Apostolicae Consti­tutionis concessam, tum tantum applicare valent, quando indulgentia prima vice acqui­ritur. Si tamen, antequam conditiones adim­pletae et indulgentia prima vice acquisita esset, idem poenitens cum sincero animo lucrandi Iubilaeum pluries absolutionem a censuris re­servatis petierit, confessarii facultate absolvendi etiam pluries uti poterunt. Strigonii, die 17. Januarii 1929.

Next

/
Oldalképek
Tartalom