Circulares litterae dioecesanae anno 1929. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

VI.

Successore ferventissimas orationes ingeminate. Porro state in tide; viriliter agite :x convertimini moribus. Recogitate, quomodo protinus cum Christi Vicario coram Aeterno Judice staretis de propriis animabus ratio­nem reddituri. Nonne erubescere deberet Pater pro tiliis ? Parcite Patri ! Renovamini igitur spiritu mentis vestrae et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in institia et sanctitate veritatis :2 reno­vamini et ambulate digne Deo per omnia placentes. Jam vos alloquimur, diversorum Ordinum Clerici : resuscitate gra­tiam.3 quae data est vobis per ministerium nostrum. Clero per primam tonsuram adscripti scitote, Dominum esse partem hereditatis vestrae.4 ideoque tales vos exhibeatis, ut possideatis Dominum et Dominus pos­sideat vos. Ad sacros Ordines iam promoti nolite unquam oblivisci, vos debere Deo perpetuo famulari et castitatem illo adiuvante servare. Itaque, si usque nunc fuistis tardi ad ecclesiam, amodo debetis esse assidui, si usque nunc somnolenti, amodo vigiles, si usque nunc inhonesti, amodo casti, quia sacrum Dei ministerium vobis traditum est. Quapropter abun­det in vobis totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae puritas et spiritualis obedientia disciplinae, ut vestrae casti­tatis exemplo imitationem sanctam plebs acquirat.5 Vos vero Christi Sacerdotes, mortis Dominicae mysterium celebrantes, agnoscite quod agitis, imitamini quod tractatis, quare praedicatione et exemplo aedificate do­mum. id est familiam Dei.6 Omne genus religiosi, qui fatali deliberatione propter Christum omnia despexistis : mementote promissionis vestrae, et integrum reddite votum, quod vovistis Domino. Denique vos, gens sancta, populus acquisitionis,7 reminiscimini, vos esse domum Dei. quam decet sanctitudo. Aestimate imprimis inaesti­mabile altaris Sacramentum, quod communis Pater iubilans oblaturus est. Confortamini tanto Sacramento. Frequentes accedite ad mensam Domini et transibitis in id quod manducatis. Recordamini, incruentum i I. Cor., XVI, 13. a Eph„ IV, 23, 24. s II. Tim., I, 6. 4 Pont. Rom., til. De Clerico faciendo. “ Pont. Rom., tit. De ordinatione Subdiaconi et Diaconi. 8 Pont. Rom., tit. De ordinatione Presbyteri. i I. Petr., II, 9.

Next

/
Oldalképek
Tartalom