Circulares litterae dioecesanae anno 1929. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

CIRCULARES ADIOECESANAE I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Nr. 245. Universale Iubilaeum indicitur. Constitutionem Apostolicam, qua Pius PP. XI., quinquagesimo vertente sui sacerdotii anno, universale Iubilaeum extra ordinem indicere dignatus est, in extenso communica­mus : Sanctissimi Domini Nostri P I I Divina Providentia PAPAE XI. Constitutio Apostolica qua Iubilaeum Universale Extra Ordinem ad totum annum MCMXXIX. indicitur. PIUS EPISCOPUS Servus Servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Auspicantibus Nobis singulari Dei bene­ficio annum a suscepto sacerdotio quinqua­gesimum, communi omnium Patri nihil fuit, nihil esse poterat optatius, quam ut una No- biscum filii universi, coniunctis animis pre­cibusque, Deo grates agerent ab eoque opem implorarent tum Nöbismet ipsis, tum concre­I ditae Nobis Ecclesiae tot malis periculisque circumventae opportunam; qua quidem ope muniti, et ad Christianam amplificandam augendamque fidem et ad vitam sanctius instituendam — quod in Clero potissimum spectamus — omnes erigerentur. Iucundissima igitur, eademque eo iucun- dior quo fuit promptior atque alacrior, miri­fica illa accidit consensio, qua boni omnes eiusmodi eventum Nobis gratulantes, precibus per hos ipsos ineuntis anni dies privatim publice Deo adhibitis et votis laetisque omni­bus ad Nos undique delatis celebrare aggressi sunt. Tantus enim ac tam subitus animorum motus id nimirum luculentissime comprobat, piissimae sobolis esse, ut cum aegritudines ac molestias tum laetitiam gaudiumque parti­cipet Patris, ob illam quandam veluti necessi­tudinem, qua tota domestici ipsius convictus societas continetur ac regitur. Lex enim est caritatis praecipua, ut haec non tam verbis quam factis demonstretur, quae quidem facta eiusmodi sint, ut in mutua quadam commu­nione bonorum posita esse videantur. Eadem vero lege Nos tam arcte adstrin- gimur, ut cum filiis Nostris carissimis, pro facultate, bona participemus Nostra, eosdem- que Nostrorum communionem gaudiorum ita vocemus, ut propositis coelestium munerum 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom