Circulares litterae dioecesanae anno 1929. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

IV.

24 Nr. 2589. Obitus J. Ecsedy et P. L. Martou, Nr. 2434. Julius Machovich vicarius generalis. tam nobili, quem amavimus, mali sciamus contigisse, permultum erit ex maerore nostro deminutum. Relinquetur enim simplex illa iam cura doloris nostri, quae non cum dilecto Denato communicabitur, sed ad nos ipsos proprie referetur, Et sane! Neminem enim nostrum latet in pie Defuncto Nos fidelem usque ad ulti­mum vitae spiritum collaboratorem, omnes vero, quibus praeire Illi datum erat, exemplar virtutum non communium amisisse. Omnia omnibus factus hoc unum toto nobilissimi animi nisu prosecutus est, ut praestantia virtutum suarum operumque ex­cellentia Ecclesiae decori cederent. Morum integritas, nobilitas mentis, Christianae urba­nitatis insuperabilis observatio, indefessus labor, animi in adversis sicut et in prosperis constantia frontisque tandem nec dolorum acerbissimorum aratro exasperabilis serenitas animos omnium devinxit venerationemque conciliavit. Jacturam nobilissimi viri moerentes Mat­rem Misericordiarum, erga quam filiali fere­batur devotione, invocemus, ut Jesum bene­dictum fructum ventris sui denato in Christo Fratri quo ocyus ostendere dignetur. Strigonii, die 1. Julii 1929. Julias Ecsedy VAD. Districtus Hédervár, parochus in Győrzámolv annum agens aetatis suae 69, sacerdotii vero 45, die 20 Junii a. c. repentina morte in ecclesia Dei e vivis ereptus est. Animam denati confratris piis adiuvemus suffragiis. Paulus Ladislaus Martou parochus in Csesztve inopinata morte die 25 Junii a. c. anno aetatis 54, sacerdotii vero 32 e vita migravit. Animam eius piis ad aram precibus commendamus. Strigonii, die 11. Julii 1929. Respicientes can. 366. C. J. C. virum in rebus gerendis per longam annorum seriem probatissimum, qui nos in regenda Adioecesi adiuvaret, elegimus Ulmum ac Rmum D. Julium Machovich Praelatum S. Sanet. Dome­sticum, Canonicum E. M. S. Eundemque Vi­carium Nostrum Generalem in toto Archidioe- cesis territorio constituimus. Ut vero haec nostra voluntas in majorem Dei gloriam uti­litatemque Archidioecesis Nostrae cedat, in Domino praecipimus, ut quaecumque funda­mento facultatum a jure muneri huic iunctarum ab Illustrissimo ac Rmo Dno Vicario Generali aguntur, disponuntur, confi­ciuntur, ab omnibus jurisdictioni Nostrae subjectis firma rataque habeantur atque de­bita cum obedientia recipiantur. Strigonii, die 2. Julii 1929. Julium Fehér, Suae S. Praelatum Dom., Archidiaconum-Canonicum Eccl. Metrop.' Strigonien. nominavimus praesidem Commis­sionis Examinatoriae Professorum doctrinae religionis in scholis mediis applicandorum. Strigonii, die 11. Julii 1929. Nr. 2438. Julius Fehér praeses Comm. Exam. Prof. Doctr. Rétig, in Sch. Med. AddI. Stephanum Csárszky, Suae S. Praelatum Dom. et Canonicum Eccl. Metrop. Strigonien., praesidem commissionis directoriae instituti pensionis Cleri Adioecesani constituimus. Strigonii, die 11. Julii 1929. Nr. 2436. Stephanus Csárszky praeses instituti pensionis. Stephanus Csárszky, Suae S. Praei. Dom. et Canonicus Eccl. Metrop. Strigonien., iudex prosynodalis ad Tribunal Primatiale Strigo- niense, Ladislaus Babura Canonicus Eccl. Metrop. Strigonien. iudex prosynodalis penes Tribunal Metrop. Strigoniense est constitutus. Strigonii, die 11. Julii 1929. Nr. 2521. St. Csárszky iudex ex­celsi Fori Primatialis, Ladislaus Babura iudex pro- synod. ad T. Metrop. Strig. Joannes Mertán parochus eccl. Dömö- sensis Vice-archidiaconus ordinarius Districtus Strigoniensis, Gregorius Teplán parochus in Kemence VAD. surrog. District. Kemence et schob elem. distr. Inspector nominatus est. Aurelius Madaras parochus in Esztergom- Szentgyörgymező est constitutus. Josepho Horváth parocho in Mohora ad interim commissa est administratio parochiae Csesztveensis, Gabrieli Pomothy parocho in Alsóvámos administratio parochiae Győr- zámoly, Guilelmo Csáby vero administratio parochiae Márianosztra. Andreas Klema nominatus est cooperator in Bpest-Krisztinaváros. Augustinus Belko catecheta in Rudapest constitutus est. Nr. 2590. Mutationes personales. Gregorius Hrebák albo cleri Adioecesis adseriptus est. Strigonii, die 12. Julii 1929.

Next

/
Oldalképek
Tartalom