Circulares literae dioecesanae anno 1928. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

VI.

28 Nr. 1473. Collatio Or­dinum publicatur. Nr. 1284 ObitusAdal- berti Brez- nay, Carol i Neymon et Stephani Máté. Canonicum E. M. S .et Josephum Gróh fisca­lem dioecesanum nominavimus. Strigonii, die 23. Aprilis 1928. Seminariorum alumnis, qui hoc anno studia theologica absoluturi et iam s. subdi- aconatu initiati sunt, die 17. Junii a. c. s. i ordinem diaconatus, die vero 24. Junii a. c. ! quae erit Dominica IV. post Pentecosten, s. presbyteratum in ecclesia cathedrali solem- niter conferam. Quod cum publico, invio Archi- dioeceseos Ven. Clerum, ut praecedenti Domi- | nica ordinationem ad s. presbyteratum .ex j ambone fidelibus annuntient eosque hortentur j ad fundendas ad Summum Pontificem fervidas preces: qui in vineam suam dignos operarios mittere dignetur. Singuli vero sacerdotes, in hac Arcbidioecesi celebrantes praedictis ordi­nationum diebus sumant collectam pro omni i gradu ecclesiae (3. inter diversas in Missali) \ qua orationem imperatam pro re gravi. Strigonii, die 30 Maii. 1928. Adalbertus Breznay, Praelatus Domest. Suae Sanctitatis, em. Professor et Rector Magnificus Universitatis Pazmanianae anno aetatis suae 84, sacerdotii vero 62 obdormivit in Domino. Munere fungens professoris s. theologiae moralis iuventutem sibi commis­sam per longum temporis decursum doctrinae claritate manuducebat et eruditionis suae thesaurum in operibus publicatis posteritati reliquit. Imploremus immensam Dei elemen- | tiam, ut eius in quo speravit et credidit, i aeternum capiat Deo miserante consortium. Carolus Neymon, Canonicus hon. E. M. S., em. V. A. D., Nestor Archidioeceseos, die 1. Maii a. c. annum agens vitae suae 88, sacer­dotii vero 62, Ecclesiae sacramentis munitus in pace Christi requievit. Erat vir caritate egregius et ideo ab omnibus multum aesti­matus, qui variorum officiorum munera, tam- j quam Domino rationem redditurus, semper , fideliter et conscientiose adimplevit. Animam eius piis ad aram precibus commendamus. Strigonii, die 21. Junii 1928. Stephaniis Máté, cooperator parochiae Drégelypalánk, die 2. Junii a. c. anno aetatis suae 28, sacerdotii vero 5 diuturnae infirmi­tatis miserias patienter tolerans, sacramentis munitus candidam sacerdotalem animam Creatori reddidit. Animam denati confratris suffragiis nostris commendemus Deo. Strigonii, die 6. Junii 1928. . Stephanum Csárszky Canonicum E. M. S. a munere Rectoris Collegii Pazmaniani hucusque gesto relevavimus et ad sedem Nostram residentialem revocavimus. Dum relevationem eius publice notam facimus, merita in administratione praedicti Collegii in turbulentissimis temporibus acquisita lu- benti animo agnoscimus eidemque publicae laudis testimonium perhibemus. Vices rectoris gerentem in eodem Col­legio constituimus Josephum Mössmer. Strigonii, die 1. Junii 1928. Nr. 1548. Relevatio Stephani Csárszky a munere rectori s Col­legii Pazma­niani. Sua Sanctitas Pius PP. XI. erga humilli­mam Nostram propositionem Aemilium Kriegs- Au et Rudolphum Sziklai dignata est nomi­nare camerarios suos secr. supranum. Strigonii, die 26. Maii 1928. Nr. 1479. Aemilius Kriegs-Au et Rudolphus Sziklai camerarii secr. S. Sanet. Erga suas preces Stephanum Klima a munere V. A. D. et inspectoris scholarum cath. in districtu Csolnokensi gesto relevavi­mus et hoc munus Joanni Moser, parocho ecclesiae Szomor commisimus. Franciscus Havas administrator parochiae Dunakiliti constitutus est. Stephaniis Lacza servitio Cancellariae Aeppalis Strigoniensis addictus est. Cooperatores missi sunt: Fridericus e Comit. Wenckheim ad parochiam de Christo Rege nunc, in Budapest, CasparusVarga ad paro­chiam de B. Margarita V. in Budapest, Alexan­der Roskovenszky ad Budapest-Felsőviziváros. Strigonii, die 8. Junii 1928. Nr. 1620. Mutationes personales. Justinianus .... P. Cardinalis, Archiepiscopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom