Circulares literae dioecesanae anno 1927. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

liatur ac patitur. Humiliatur cum in circum­cisione „signum peccati“ in carnem reci­pit isque, qui ab aeterno in sinu Patris geni­tus ac in temporum plenitudine in utero virginis divino opiticio formatus, sine peccato in mundum prodiit, ut peccatores salvos faceret, legi pro peccatoribus latae semet sub­jicit peccataque mundi sublaturus „signum peccati“ carni suae sanctissimae imprimi non recusat. „Eum qui peccatum non noverat, pro nobis peccatum fecit“,' isque, in quo omnes gentes benedicentur, „factus pro nobis male­dictum.“1 2 Hic quoque valent verba ipsius, non esse discipulum super magistrum.3 Imitando Salvatorem adeo humiliatum, nullas expavesca­mus contumelias et difficultates, quae in salvandis animis nobis occurrunt. In circum­cisione prima vice flammae consumentes huic agno admoventur primaeque sacrificalis san­guinis funduntur guttae. Tenellum corpus pri­maeque sanguinis guttulae hodie jam inchoant sacrificium in altari crucis consummandum. Dispensatores, mysteriorum Dei,4 piscatoresque hominum5 * 7 cum simus facti, Christi Domini jubemur sequi vestigia. A nobis quoque exigit Dominus mysticam quamdam circumcisionem. „Si quis vult veidre post me, abneget semel- ipsumf qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.1“ En spiritualis circumci­sionis praeceptum omnibus Christifidelibus impositum. Qui autem non proprias solum, sed aliorum quoque salvare debent animas, speciale a Domino habent mandatum: „qui mihi ministrat, me sequatur.“8 Labores nostros pro animis immortali­bus novo, qui nunc incipit, anno sumus susce­pturi. Multum juvabit nos in labore hoc anno­rum in cura animarum exantlatorum expe­rientia. Onus certe haud leve gravisque coram Deo reddenda responsionis ratio. Quodsi vero sequens judicium prospere successit, sequetur remunerationis magnitudo et suavitas, quam oculus non vidit, nec auris audivit, cuiusque cogitatus in cor hominis non ascendit.9 Non tam severo territi judicio, non sua­vissimo allecti praemio, seď perfecto potius tracti amore, gravi ac zeloso animo in nomine Jesu indito, huius anni aggredimur opus. Ipse Jesus, qui confidentibus in se nunquam de­1 II. Cor. 5, 21. 2 Gal. 3, 13. s Matth. 10, 24. 4 I. Cor. 4, 1. 5 Marc. 1, 17. « Matth. 16, 24. 7 Matth. 10, 39. 8 Joann. 12, 26. « I. Cor. 2, 9. fuit, nostris quoque favens sua benedictione aderit conatibus. Libenter autem utor hae quae mihi offer­tur occasione, ut Vobis gratias agam pro omni­bus Vestris anno quoque elapso in salutem animarum impensis laboribus. Non obstanti­bus enim plurimis difficultatibus, ab effrae- natis radicalismi et socialismi impetibus repe­tendis, magnum tamen fecimus anno quoque elapso progressum in propagando spiritu vere catholico huicque convenienti vita catholica, non tantum rure, sed in ipsa metropoli regni, in civitate Budapestinensi, ubi plures aedifi­catae sunt ecclesiae et erectae capellae suc- cursales, totidem germina novarum parochia- j rum. In his, prout generálira in excitando et i fovendo spiritu genuino ecclesiastico prae- } clare meruerunt coetus ecclesiastici, intra am- j bitum singularum parochiarum fungentes, quorum membra, viri et foeminae, egregie adimplent vocationem suam certatimque con- currunt ad rem sanctae matris ecclesiae susten­tandam, tuendam et propagandam. Merita itaque laude prosequor horum coetuum acti­vitatem, a qua repetandum est, quod civitas metropolitana inter catholicas civitates regni primum occupet locum. Regnans inter sacer­dotes et laicos fideles concordia et harmonia laetiores in dies producunt fructus. Hac occa­sione congruas repeto grates coetibus eccle­siasticis, quorum plures in sustentando semi­nario oblatis suis me juvarunt. Has gratia­rum actiones sibi depromptas habeant illi quoque e clero dioecesano, qui, prudenti par­simonia usi, aeque in dictum finem sym­bolas suas contulerunt. Restat tandem, ut pro nuncupatis mihi ad Natalitia Domini et ad caput novi anni votis congruas Vobis repetam grates. Prouti enim occasione ordinationis sacrae in mes­sem divinam exituri per promissionem cano­nicae oboedientiae vosmet recipiendae Dei be­nedictioni accinxistis, simili modo renovatio huius vinculi sacri, vertentibus hisce festivi­tatibus, in forma oblatorum mihi votorum facta, non dubito, quin copiam gratiarum divinarum pro occipiente anno necessarium sit habitura comitem. Quodipsum, depromptis condignis gratiarum actionibus renovatisque e parte quoque mea paterni amoris sensibus, a Deo coelestium donorum distributore omni­bus meis VV. FF. ac Dilectissimis in Christo Filiis enixe precari non desino. „Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu Domino nostro.“1 Slrigonii, festo circumcisionis Domini, a. 1927. 1 Philipp. 4, 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom