Circulares literae dioecesanae anno 1927. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

V.

21 Nr. 1783/1927. Preces communes pro Archiepiscopo aegrotanti indicuntur. Apud Archipraesulem Nostrum saepissime aderam, dum coram profite- retur illud se semper in vita habuisse sollemne, nunquam animo anxio prospi­cere in futurum, sed quocumque tempore in divinae providentiae benignitate vel uti in sinu matris amantissimae conquiescere. Huic principio innixus certe animum sibi confortat spemque erigit perarduiis vitae suae diebus, cum arcanum Dei consilium ignoranti sibi dubitandum sit, an ulteriores vitae caducae dies vel iam transitus ad aeternitatem esset decretum. Licet mirificam in providentiam fidem absolutumque in voluntatem Dei obsequium in Archipraesule Nostro miremur virtutemque eius ardenter cupiamus facere nostram, nihilominus spiritualis, quo ipsi devincimur, coniunctio nobis imponit, ut divina providentia nos quoque plene confisi orationibus nostris aegre decumbentem adiuvemus Deumque, datorem omnium munerum, rogemus, ut amantissimo Patri, si hoc aeterno eiusdem consilio non contradicat, sanitatem dignetur restituere. Notum est Vobis, Venerabiles Fratres, Archipraesulem Nostrum morbi, cuius naturam ne experti quidem perspicere valuerint, crudelem vim iam inde a pluribus mensibus dira necessitate subire debuisse. Ultimis diebus morbus ingra­vescere viresque venerandi Senis diminui coeptae sunt. Non dubitamus quin, acceptis ex ephemeridibus nuntiis, filiali amore ducti Deum iam orationibus vestris interpellaveritis et gratiam sanitatis pro amantissimo Patre supplici ore petieritis. Quo non obstante communes preces fieri decrevimus, ut vel hocce precandi modo amoris communio cum archiepi­scopo appareat. Disponimus itaque: 1. Ut omnes sacerdotes archidioecesis Nostrae missam celebrantes col­lectam pro infirmo Archipraesule sumant, quae in Missali habetur in missa votiva pro infirmis (2 loco). Donec haec collecta sumenda sit, collecta pro quacumque necessitate, alias quotidie adhibenda, suspendatur. 2. Post missam parochialem et devotionem postmeridianam sacerdotes cum parochianis assistentibus pro Archiepiscopo quinque Pater et totidem Ave Maria recitent. Datum Strigonii, die 11. Julii 1927. Medardus Kohl m. p. eppus, vicarius generalis ad inierim.

Next

/
Oldalképek
Tartalom