Circulares literae dioecesanae anno 1926. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
2 damus sedulam lectionem pulcherrimae illius allocutionis consistorialis, quam ad exitum anni ob jubilaeum tertium ac vicesimum sacri idem Beatissimus Pater habuit, quaeve in officiali commentario Acia Apostolicae Sedis publicatur. Beneficia spiritualia jubilaei sacri anno mox insequenti ad universum catholicum orbem extendentur, quosuper tempestive edocebimini. Ut autem memoria anni sancti, tanto cum fructu spirituali in universam ecclesiam promanantis, in perpetuum maneat, Sanctissimus Dominus Noster, obsecundando votis, sibi ex universo catholico orbe delatis, peculiare festum Christi Regis statuendum et ultima dominica die mensis Octobris celebrandum decrevit. Voluit autem festo hoc horum temporum necessitati prospicere, et pesti, quae societatem humanam inficit, praecipuum quoddam remedium adhibere. Pestis autem aetatis nostrae est sic dictus laicismus, qui Jesum Christum sanctissimamque legem eius tum e convictu domestico cum e republica submovere contendit. Sapientissimam et maxime opportunam Suae Sanctitatis dispositionem nunc jam gratissimo cum animo suscipimus. Quoad celebrationem festi opportunas et congruentes suo tempore accipietis dispositiones. Hac vice haec tantum adnotare sufficiat non hic agi de re nova, sed de festo duntaxat novo, nam regalitatem Salvatoris et Domini Nostri Jesu Christi semper agnoscebat et colebat Ecclesia, hanc ipsam sollemniter profitendo in pervetusto symbolo fidei verbis : „Cujus regni non erit finis.“ Sed transeamus jam ad specials ADioe- cesis Nostrae causas. Et hic ante omnia gratias Vobis ago, VV. in Christo Fratres, pro fatigiis, curis et laboribus in salutem animarum sive in cura pastorali stricto sensu sumpta, sive vero in institutione juventutis in scholis, sive vero in variis servitiis socialibus impensis. Non me latent difficultates, quibuscum Vobis colluctandum est, difficultates magna ex parte e tristi conditione iniquorum temporum repetendae. Sed his non obstantibus, Vestrum pars maxima, — testimonium hocce Vobis lubens reddo, — tum integrae vitae sacerdotalis exemplo, tum zelo animarum ardente obligationibus suis ad amussim respondere satagebat. Magna cum satisfactione et gaudio prosequebar hoc quoque anno Vestram activitatem in omnis generis scholis, in institutione et educatione juventutis utriusque sexus, in spem ecclesiae et patriae succrescentis. Zelus, quo operi huic accingimini, manifestum testimonium est Vestrae intimae persuasionis de gravitate hujus operis, a quo salus societatis humanae ipsiusque patriae sors pendet. Religiosa juventutis in patria nostra institutio per ipsas etiam leges regni adeo coordinata est, ut similem vix, et meliorem certe non inveniamus in aliis Europae regnis. Grati itaque utamur et libertate qua fruimur, et subsidiis, quibus in gravissimo hocce negotio ab ipsa civili potestate singulisque communitatibus magnanime juvamur. Officium gratitudinis deposcit, ut loco hoc, in publicis ADioeceseos annalibus, posteritati tradatur memoria dispositionis, a civitate metropolitana factae, ut cathechetae in scholis ejusdem applicati, evoluto certo annorum cursu, pensionem ad dies vitae accipiant sicut reliqui, qui in scholis civitatis officio magistrorum funguntur. Merita laude prosequendo zelum illorum, qui in munere suo laudabiliter versabantur, necesse est meminisse et fontis ipsius, e quo hauriebant vires, ad recte obeundum munus necessarias. Exercitia sacra puto, quae decursu elapsi triennii ad exigentiam sacri Codicis omnes sacerdotes dioecesani absolverunt, prout persuasum mihi est non solum in vim legis, sed ex intima persuasione de illorum utilitate innuo et necessitate. Quod ipsos in posterum quoque cum animo magno et volenti facturos esse nil dubito. Ut curae animarum magis prospiceretur augeaturque numerus parochiarum in ADioe- cesi per bellum aeque truncatae, omnem curam in novas parochias erigendas impendi. Sic successit novam erigere parochiam in Tát, ubi ipse prima vice administravi sacramentum confirmationis et consecravi Campanas a fidelibus procuratas, qui in erectione parochiae quoque non recusarunt ferre sacrificia vires illorum ferine superantia. Alteram parochiam novam successit erigere in Zebe- gény, filiali hucusque ad Nagymaros spectanti, quae fundatore suo gloriabitur in sacerdote pio, .in dignitate constituto et zeloso, qui nomen suum non in publicis documentis, sed in libro vitae scriptum esse desiderat. Ast nec fideles recusarunt opportuna ferre sacrificia adeo, ut jam nominatio et missio primi parochi in effectum mandari queat. Tertia nova parochia, cuius erectio nunc sub incude est, erit in Piszke. Nihil aliud restat, quam adaptare jam procuratam domum, in quem finem necessaria argenti copia jam praesto est. Nullibi vero adeo requiritur novarum parochiarum erectio, quam in populosa regni metropoli, in qua praeter erectas ante duos annos parochias, de quibus ante annum retuleram, ulteriores facti sunt gressus ad constituendas novas parochias. Res a parvis progredi solet initiis, sed haec initia constituunt germen novarum parochiarum. Anno elapso