Circulares literae dioecesanae anno 1923. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

5 Nr. 267. Litterae ;Suae Sanc­titatis ad Aeppum. Benignissimas Suae Sanctitatis litte­ras ad me directas eo cum majori gaudio communico, quod Sua Sanctitas nobis omnibus apostolicam benedictionem cle­mentissime impertire dignata fuerit. Dilecto Filio Nostro Joanni Tit. S. Eusebii S. R. E. Presb. Cardinali Csernoch Archiepiscopo Stri- goniensi Strigonium. PIUS PP. XI. Dilecte Fili Noster, Salutem et apostolicam benedictionem. Peraccepta quidem atque grata No­bis acciderunt fausta vota quibus nuper, sub Natalicia Servatoris Domini sollemnia, studiose Nos prosequebare. Cum enim noverimus ab illo ea omina esse profecta qui Nobiscum summo amore atque neces­situdine coniungeretur, in amantissima tua epistula non tam officium quam ani­mum, uti par est, valde amavimus. De­bitas igitur grates de re tibi habemus agim usque; ac, pro mutua erga te cari­tate Nostra, vehementer a Puerulo Jesu petimus ut et in annos plurimos te bene valentem sospitare velit, et veram pacem tuae patriae ac prosperitatem quantocius largiatur. Interea caelestium conciliatrix munerum ac praecipuae benevolentiae Nostrae testis apostolica sit Benedictio quam tibi, dilecte Fili Noster, universo­que tuo clero ac populo amantissime im­pertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die IX. mensis Januarii MCMXXIII, Pontificatus Nostri anno primo. PIUS PP. XI. Strigonii, die 29. Januarii 1923. SSmus Dominus Noster Pius PP. XI. in encyclicis litteris „Rerum omnium“ sub 26-a m. Januarii a. curr. publicatis, recolendo memoriam coelestis natalis tri- centesimi egregii Ecclesiae Doctoris, hunc ipsum coelestem patronum constituit ca­tholicorum scriptorum, qui diariis vel aliis scriptis in vulgus edendis, Christia­nam sapientiam illustrant, provehunt atque tuentur. Hac eadem occasione SS. Domi­nus Noster devotionem publicam in hono­rem S. Francisci Sal. ad finem hujus anni celebrandam disposuit, de qua et qualiter servanda suo tempore congrua ab hinc decernentur. Strigonii, die 16. Febr. 1923. Az egyházjogi törvénykönyv 130. canonja előírja, hogy az újonnan felszen­telt papok három éven keresztül évenként ismétlő vizsgálatot tegyenek a hittudo­mányi tárgyakból. Ezen ismétlő vizsgá­latoknak megtartását jelen intézkedésem­mel elrendelem. Nr. 916. S. Franciscus Sal. patronus coelestis scriptorum catholicorum constituitur. 924. sz. Felszenteltek ismétlő vizsgálatai. 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom