Circulares literae dioecesanae anno 1923. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

14 Nr. 1602. De benedi­ctione vexil­lorum. Nr. 1021. Erectio pa­rochiarum in Budapest. Interrogata Congregatio S. Officii circa benedictionem vexillorum sodalita­tum laicalium nec non circa introductio­nem in ecclesiam eorundem vexillorum ita Decreto diei 3. Septembris 1887. res­pondit : I. „Circa benedictionem vexillorum.“ — „Non esse benedicenda vexilla, nisi earum societatum, quarum statuta ab auctoritate ecclesiastica adprobata fuerint, ab eaque aliquo modo dependeant, et aliquod religionis signum, nullum autem emblema reprobandum, praeseferant.“ II. „Quoad vexilla in Ecclesiam in­troducenda.“ „Non esse admittenda, nisi vexilla Confraternitatum, et ea, quae be­nedicta fuerint uti supra.“ Decisionem hanc pro statu notitiae cum eo communico, ut illa ab omnibus stricte observetur. Strigonii, die 24. Maii 1923. Non pauca obstabant impedimenta, quominus numerum parochiarum in prin­cipe civitate, sicuti Nobis ab initio Nostri ministerii in votis erat, augere possemus. Quattuor annis ante, cum revolutio socia- listica esset suborta, ut saluti animarum tot malis afflictarum melius consuleremus, ad erectionem plurium parochiarum in­cunctanter processimus, quin cum patrono ecclesiarum Budapestinensium agere po­tuissemus, quia illi qui tunc potestatis publicae potiti erant, i ura et officia pa­troni agnoscere recusaverint. Restituto autem iuris ordine cum magistratu civi­tatis Budapestinensis qua patrono consilia de definitiva parochiarum ordinatione ini­vimus, quibus finis impositus est decreto Nostro die 21. Aprilis a. c. nr. 1021. lato, vigore cuius abhinc sequentes parochiae Datum Strigonii, die 14. Maii 1923. novae Budapestini existent patronatui civi­tatis aeque ac veteres obnoxiae: Kelen­föld, Városmajor, Lipótváros-Lőportárdülő, Angyalföld, Herminamező, Regnum Maria­num, Thököly-út, Zugló, Belső Józsefváros, Rákos-falva, Középső Ferencváros, Külső Ferencváros, Tisztviselőtelep. Insuper constituimus sequentes novas capellanias locales: Római fürdő, Külső Váci-út, Dalnok-u. Strigonii, die 30. Aprilis 1923. Adalbertum Túri et Carolum Erdősi SSmus Dnus Noster PP. Pius XI. humil­limae meae propositioni annuens dignatus est nominare Praelatos suos domesticos. Strigonii, die 13. Junii 1923. Nr. 1667. A. Túri et C. Erdősi Praelati do­rnest. S. Sanet. Geysam Jalsovszky professorem doctr. relig. in Instituto SS. Cordis Jesu erga humillimam Nostram propositionem Sua Sanctitas Pius PP. XI. dignata est nu­merare in camerariis suis secr. supra- numerariis. Strigonii, die 19. Maii 1923. Nr. 1430. Jalsovszky G. Camera­rius S. S. Geysae Hunkár parocho ecclesiae Budapest-Ferencváros titulum praepositi B. M. V. de Topissa contulimus. Strigonii, die 20. Maii 1923. Michaelem Kmoskó dioecesi Albare- galensi incardinandum e dioecesi Nostra in perpetuum dimisimus. Strigonii, die 29. Maii 1923. Nr. 1078. G. Hunkár praepositus tit. Nr. 1408. M. Kmoskó dimissus. In examine prosynodali die 16. men­sis curr. habito approbati sunt: Julius Gáspáry, Ludovicus Palfi, Julius Zaymus. Strigonii, die 24. Maii 1923. Nr. 1445. Examen prosynodale. Joannes m. P Cardinalis, Archiepiscopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom