Circulares literae dioecesanae anno 1921. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

17 IV. Nr. 1910. Card. Aeppus pro onomasi gratulanti- bus sibi gratias agit. i 1 < ( 1 ] ( c c Omnibus illis, qui ad diem, quem Deus in nativitate S. Joannis B. nobis honorabilem mihi vero onomasticum de­dit, mihi bene precati sunt, agendis gra­vissimis onustus hac via gratias ago quas possum maximas. Simul vero toto paterni cordis affectu precor, ut divinus Salvator Christus Dominus Noster, qui praecursorem suum S. Joannem Baptistam assignatum mihi in salutaribus baptismi undis patronum, lucernam ardentem in suo constituerat templo, nos quoque lu­sere sinat in Ecclesia sancta Dei omnium Artutum splendore, praesertim vero fideli implemento incumbentium nobis obliga­tionum, necnon intemeratae vitae exemplo, quod fideles omni quamvis pulcherrimo sermone facilius comprehendunt atque aestimant. Strigonii die 25. Junii 1921. Nr. 2276. De proba­tione status liberi et denuntia­tione initi matrimonii. Die 6. Martii anni 1911. Sedes Apo- stolica decreto speciali (cf. Litt. Cire. 1911. p. 87.) inculcabat, ut parochi de pro­bando statu libero nupturientium diligen­ter curarent et denuntiationem contractus initi ad parochum baptismi sedulo trans­mitterent. Cum vero in dies cresceret nu­merus illorum, qui vinculo matrimoniali ligati ad extraneam parochiam se confe­runt ibidemque novum matrimonium at­tentant, SSmus Dnus Noster per decre­tum S. Congr. de Sacramentis die 4. Julii а. c. datum praescriptiones decreti diei б. Martii 1911. renovavit religioseque ser­van das iterato proposuit. Ex hocce de­creto Venerabili Clero sequentia, refero: „1. Ordinarii in parochorum memo­riam revocare satagant haud licere ipsis adstare matrimonio, ne praetextu quidem et intentione avertendi fideles a turpi concubinatu, aut praecavendi scandalum coniugii, quod vocant, civilis, nisi con- stito sibi legitime de libero statu contra­hentium, servatis de iure servandis (can. 1020. et 1097. § 1. n. 1. Cod. iur. can.), iidemque moneantur ne omittant, ad nor­mam can. 1021, baptismi testimonium a contrahentibus exigere, si hic in alia pa­roecia fuerit illis collatus. 2. Vi can. 1103. § 2. parochus qui matrimonio interfuit, ad parochum bap­tismi transmittere festinet initi contractus denuntiationem, quae ut praescripta eius­dem canonis rite serventur, contineat oportet coniugum eorumque parentum nomina et agnomina, aetatem contrahen­tium, locum diemque nuptiarum, testium pariter nomina et agnomina, denique ipsum parochi nomen et agnomen una cum parochiali sigillo. 3. Quo securius sive testimonium de statu libero a parocho nupturientium ha­beatur, sive denuntiatio de secuto matri­monio ad parochum baptismi perveniat, parochi haec documenta petant vel trans­mittant per cancellarium Ordinarii loci. 5. Si forte accidat ut, adhibitis etiam cautelis de quibus in n. 1., baptismi pa­rochus in recipienda denuntiatione matri­monii comperiat alterutrum contrahentium 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom