Circulares literae dioecesanae anno 1919. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

18 18. Religiosi exclaustrati, durante exclaustrationis tempore, et religiosi sae- cularizati hac iqsa lege tenentur. 14. Expirato spatio temporanei in- dulti, si quis ex infirmitate aut alia iusta vel necessaria causa redire non valeat, Ordinarius loci licentiam prorogare po­terit, docto tamen statim Ordinario sa­cerdotis proprio et S. Sedis officio, a quo beneplacitum discessus datum fuit. CAPUT III. 15. Leges de sacerdotibus migranti­bus latae eos quoque attingant sacerdo­tes, qui, aut in itinere transmarino aut in exteris commorationis locis, Europa minime excepta, agricolis aliisque opera­riis demigrantibus suum praestant mini­sterium, sive curam hanc sponte sua su­scipiant, sive ad hoc assumantur officium ab aliquo ex iis Operibus, quae in mi­grantium commodum providenter hac nostra aetate instituta sunt. 16. Sacerdotes qui, his legibus non servatis, temere arroganterque demigra­verint, suspensi a divinis ipso facto ma­neant : qui nihilominus sacris (quod Deus avertat) operari audeant, in irregularita­tem incidant; a quibus poenis absolvi non possint nisi a Sacra hac Congregatione. * * * SSmus autem D. N. Benedictus PP. XV resolutiones Emmorum Patrum ratas habuit et confirmavit, easquo publici iuris fieri iussit et ab omnibus ad quos spe­ctat ad unguem ex conscientia servari, ceteris praescriptionibus quae in decreto Ethnografica studia continentur cessanti­bus, et contrariis quibuslibet minime ob­stantibus. Datum Romae ex S. C. Consistoriali, die 80 decembris 1918. f C. Card. De Lai, Ep. Sabinen., Secretarius. L. t S. f V. Sardi, Archiep, Caesariem, Adsessor. Strigonii, die 10. Aug. 1919. Quidam Ordinarii S. Congregationi Consistoriali sequens dubium dirimendum proposuerunt: „An clerici in sacris, militum vulne­ratorum vel infirmorum adsistentiae ad­dicti, qui ex huiusmodi ministerio sponte sua maluerunt transire ad militiam pug­nantem, quin tamen mortem vel mutila- tionem intulerint, teneantur, iuxta mentem decreti Redeuntibus, dispensationem a Sancta Sede impetrare, ut ad sacri minis­terii exercitium restituantur.“ Cui Sacra Congregatio respondendum censuit: Affirmative Atque ita rescripsit ac declaravit, die 28. martii 1919. f C. Card. De Lai, Ep. Sabinen., Secretarius. L. f S. + V. Sardi, Archiep. Caesariem, Adsessor. Strigonii, die 14. Aug. 1919. Nr. 2394. Dubium su­per decreto „Redeun­tibus.“ URBIS et ORBIS Ex Constitutione Apostolica Incru­entum Altaris Sacrificum Ssmmi Dni nostri Benedicti Papae XV diei 10 augusti 1915 permittitur Expositio Ssmmi Sacra­menti pro Oratione XL Horarum etiam die Commemorationis omnium fidelium defun­ctorum. Attamen Missae de Requie cum vestibus sacerdotalibus coloris violacei non sunt celebrandae ad Altare Expositionis. Per eandem Constitutionem et sub- sequentem S. R. C. declarationem seu Decretum Ui'bis et Orbis, diei 28 februarii 1917, Commemoratio omnium fidelium defunctorum Festis solemnioribus primariis ritus duplicis primae classis aequiparatur. Hisce praemissis, quaeritur: Licebitne adhuc celebrare unicam Missam solemnem de Ssmmo Sacramento, vel de Pace, de qua sermo est in Instructione Clementina et in Decreto generali S. R. C., n. 3864, diei 9 iulii 1895, ad 4, pro Oratione XL Horarum, quando dies expositionis vel repositionis, aut medius incidit in diem Commemora­tionis omnium fidelium defunctorum? Nr. 2413. De Missa votiva so- lemni Ssmmi Sacramenti, vel de Pace, omittenda in Oratione XLHorarnm. die Comme­morationis omnium fidelium defunctorum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom