Circulares literae dioecesanae anno 1919. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
11 III. Nr. 2412. Litterae Suae Sanctitatis ad Aeppum. Ad Joannem S. R. E. Card. Csernoch, Archiepiscopum Strigoniensem, de praesenti rei religiosae condicione in Hungária. Dilecte fili Noster, salutem et apo- stolicam benedictionem. — Multiplices quidem anxietates tam crudele tamque diuturnum bellum Nobis attulit; at nihil magis anxios sollicitosque Nos habet quam quod inde orta rerum perturbatio non solum in societatem civilem sed in religiosas ipsas gentium rationes redundavit. Praesertim vero magni casus Nos movent eorum populorum ex quibus Imperium Austro - Hungaricum compositum erat, quique iam singuli ad eam reipublicae formam nituntur quae singularum nationum votis respondeat. Cum enim his populis conspicua pars gregis Nobis divinitus crediti contineatur, quae semper fide et impensa erga hanc Apostolicam Sedem pietate eminuit, facile intelligitur singularem in modum Nos curare ne aliquod apud eos religio capiat detrimentum. Equidem iis omnibus, qui earum Civitatum res publicas gubernant, dum pacem et prosperitatem suis populis firmare student, speramus fore curae, ut sarta tecta Ecclesiae iura legesque conservent, si vere volunt iustitiae in civili societate ac boni publici fundamenta salva consistere. Iam vero nemo ignorat quam cordi sit Apo- stolicae Sedi interna tranquillitas bonumque nationum, quamque parata semper sit omnem suam operam in id conferre. Quin etiam, quo melius rem assequatur, mutuas necessitudines seu relationes cum legitimis civitatum gubernatoribus, qui se id velle significaverint, inire consuevit. Admodum igitur opportune hanc Apo- stolicae Sedis propensam voluntatem illustrabunt Episcopi, demonstrantes quantam publicae utilitatis spem utriusque potestatis conspiratio contineat. In administrando autem munere sibi divinitus concredito, Apostolica Sedes cum prudentiae studioque Episcoporum, tum sacri ordinis et laicorum actioni disciplinaeque confidit. Etenim antiquus ille humani generis oppugnator Satanas, harum civilium commutationum nactus opportunitatem, Ecclesiae solidam compagem dissolvere conatur eiusque salutarem operam impedire. Itaque sollicito cum animo nuper vidimus nonnullos e Clero nimis aperte licenterque in medios politicarum rerum fluctus se conficere, seque acerrimis de natione contentionibus immiscere, partium odia concitantes in sacri ministerii dignitatem. Sed multo maiori Nobis aegritudini fuit quod accepimus, clericos quosdam ausos esse populariter comitia habere, ut de sanctissimis Ecclesiae legibus abolendis consultarent. Huic tantae tamque deplorandae officii oblivioni omnino Episcoporum est vehementissime reclamare, ut ad veritatem sanitatemque devii revocentur. Hi vero meminerint fis plane subesse oportere, „quos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei“; nam, ut ait Ignatius martyr, „quotquot Dei et 3