Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

6 Dilectissimi, hoc quoque, quem hodie ingressi sumus anno accingamus nos ad satisfaciendum obligationibus nostris cum „corde magno et animo volenti.U1 Nun­quam obliviscamur, quod Dominus, qui nobis honorem et dignitatem sacerdotii largitus est, cum his singularis etiam obsequii munus imposuit et dum tribuit potestatem, impendendam quoque servi­tutem ac sollicitudinem commisit. Nostrum igitur est, ut in ea incubamus, in id nostra studia laboresque impendamus, quo Deus glorificetur, quo salus nostra creditarum- que nobis animarum procuretur. Non nos a laboribus deterreat mala temporum con­ditio, quin potius calcar et animum addat ad pellendam omnem socordiam amplio- resque pro Deo suscipiendos labores. Quae nunc in foro pertractantur quaestiones: de autonómia catholicorum, de quibusdam legum antiquiorum executionibus, de elec­tionibus ad coetum legumlatorum tales sunt, quae omnem vigilantiam nostram deposcent laboresque nostros duplicabunt. His jam in antecessum occupari debemus, ut illa non in detrimentum, sed in emo­lumentum cedant gregis dominici, eccle­siae nostrae in regno Mariano. Eia ergo Fratres carissimi strenuo hoc quoque anno — forsan ultimo — nos accingamus labori; quia tempus breve est singulaque ejus momenta cum vitae vel damnationis pondere in oceanum ru­unt aeternitatis. In ardua, quam carpitis aliosque carpere docetis via, sane non faciles figuntur gressus, multi scandalorum evitandi immo superandi sunt lapides, non pauci latronum debellandi assultus; sed fortes FF. estote animo, quia „cer­tamen vestrum Dei certamen est, proelium 1 2. Mach. 1, 2. est; dimicantibus adsit ille, qui vici non novit. “1 Milites defatigatos et ad ponenda arma jam-jam inclinatos caelestis hic bellidux sic adhortatur: „Ecce venio cito, tene quod habes, ut nemo accipiat coro­nam tuam“2 et „qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.“3 Finalem hanc in sua charitate, in suo servitio perseverantiam pro laboribus in suo servitio hoc quoque anno exant­landis omnium bonorum retributor vobis rependat omnipotens Deus, ut cursu feli­citer emenso, propria vestra gregisque salute optime procurata cum gentium apostolo dicere vobis liceat. „Bonum cer­tamen certavi, cursum consummavi... in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex.“4 Strigonii, die 1-a Januarii seu Festo circumcisionis Domini 1918. A m. kir. vallás és közoktatásügyi Miniszter 173369/917 számú rendeletének a családtagok után nyerhető családi pót­lékra vonatkozó részeit közlöm: A szabályszerűen szervezett lelkészségek­ben működő lelkészek és szabályszerűen alkalmazott segédlelkészek családi pót­léka tárgyában kiadott VÉGREHAJTÁSI UTASÍTÁS. Az 1917/18 költségvetési év első négy hónapjában viselendő közterhekről és fe­dezendő állami kiadásokról szóló 1917. évi IX. t. c. 14. §-ának az állami, vár­1 S. Joann. Chrys. Serm. sup. Sap. e. III. v. 1. 2 Apoc. 3, 11. 3 Matth. 10, 22. 4 2. Tim. 4, 7, 8. 6714/1917. sz. A család­tagok után nyerhető csa­ládi pótlékra vonatkozó rendelet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom