Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
79 Nr. 3267. Archi- episcopus gratias agit. Nr. 3584. Quaesita circa indulgentias adnexas piae praxi consecrandae familiae Sacratissimo Cordi Iesn. X. Ad diem S. Joanni Baptistae, quo in natis mulierum nemo exsurrexit major, sacram, plurimas accepi a Venerabili Clero Archidioecesano religiosisque mulierum congregationibus gratulationes, pro quibus quum mihi impossibile sit singulis respondere, hac via gratias habeo quam maximas, vicissim e corde precando omnibus et mihimetipsi, ut nobis Dominus ex alto concedat abundantiam gratiarum suarum, quatenus iisdem confortati impositum nobis jugum eo majori cum patientia feramus, quo graviora sunt onera et sacrificia, quae difficillimis hisce temporibus sustinere debemus. Sequamur hortamenta Praecursoris Domini, ut ad eum, quem praedixit secum pervenire possimus Dominum nostrum Jesum Christum. Strigonii, die 25. Junii 1918. Die 19 maii 1908. Pius X. s. m. omnibus fidelibus, qui certa adhibita formula familiam sacratissimo Cordi lesu consecrarent, concessit: 1° indulgentiam plenariam, die quo hanc consecrationem peragerent, consuetis impletis conditionibus lucrandam; 2° item indulgentiam plenariam deinceps singulis annis, renovata formula consecrationis consequendam. Anno 1913. ab eodem Summo Pontifice novae indulgentiae concessae sunt. Supplicabant scilicet Episcopi Reipublicae Chilensis: „Beatissime Pater, — Archi- episcopus S. Iacobi de Chile ceterique omnes eiusdem Reipublicae Praelati Ordinarii, ad pedes S. V. provoluti humiliter exponunt: Non multo abhinc tempore et magno animarum fructu existit in Republica Chilena pia praxis consecrandi domos SS. Cordi lesu, hoc nimirum modo: Praemonitis habitantibus domus, statuta die, parochus vel alius sacerdos benedicit imaginem SS. Cordis lesu, quam collocat in praecipuo loco, brevem habet conciunculam et recitat cum tota familia quamdam reparationis et consecrationis formulam. Si sacerdos adesse non potest, imago prius benedicta collocatur, et formula recitatur ab aliqua saeculari persona. Cum vero multa bona fluant ex hac pia praxi, omnes supradicti Oratores a S. V. petunt ut, quo magis fructus augeatur, illam indulgentiis ditare dignetur, Et Deus. etc. Cui quidem supplici libello responsum fuit: „Die 24 iulii 1913. — SSmus D. N. D. Pius div. Prov. Pp. X. per facultates D. Card. Secretario S. Officii impertitas, sequentes indulgentias pro Chilenae Reipublicae dioecesibus benigne concedere dignatus est, nempe: 1° Septem annorum totidemque quadragenarum ab universis familiae membris lucrandam, die quo instituitur in propria domo pia praedicta praxis, si corde saltem contrito ac devote memoratae caeremoniae adsti- terint; 2° Plenariam, si insuper eadem die confessi ac s. synaxi refecti iidem fideles aliquam ecclesiam vel publicum oratorium devote visitaverint ibique ad 14