Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

71 Vili. Nr. 2703 Consilium a Vigilantia et iuramentum antimoder- nisticum. Cum in Codice iuris Canonici nulla fiat mentio Consiliorum a vigilantia et Iuramenti antimodernistici, de quibus re­spective agitur in Constitutione Pascendi Dominici gregis et Motu-proprio Sacro­rum Antistitum s. m. Pii PP. X., inspecto Codicis ipsius can. 6. n. 6. propositum est dubium: An praescriptiones ad duo supra memorata capita spectantes, post diem festum Pentecostes, in vigore ma­nere pergant an non? Re, iussu SSmi D. N. Benedicti Pp. XV. feliciter regnantis, ad Supremam hanc Sacram Congregationem Sancti Officii delata, Emi ac Rmi DD. Cardi­nales in rebus fidei et morum Inquisito­res Glenerales, in plenario conventu habito feria IV. die 20 martii 1918, expresse declarandum decreverunt: „Praescriptio­nes praedictas, ob serpentes in praesenti modernisticos errores latas, natura quidem sua, temporarias esse ac transitorias, ideoque in Codicem luris Canonici referri non potuisse; aliunde tamen, cum virus Modernismi diffundi minime cessaverit, eas in pleno suo robore manere debere usquedum hac super re Apostolica Sedes aliter statuerit“. Et sequenti feria V eiusdem mensis et anni idem SSmus D. N., in solita audientia R. P. D. Adsessori impertita, relatam Sibi Emorum Patrum resolutio­nem plane adprobare ac suprema Sua auctoritate confirmare dignatus est. Con­trariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 22. martii 1918. L. f S. Aloisius Castellano, S. R. et U. I. Notarius. S trigonii, die 28 Maii 1918. Quum ex Canone n. 1267. §. 1, iam vigente, Codicis iuris canonici inter dies festos de praecepto adnumeratur etiam Festum S. Joseph Sponsi B. Mariae Vir­ginis, Conf., quod maxime decet nobiliori ritu decorare, quumque etiam Festum in Dedicatione S. Michaelis Archangeli, cum quo militiae caelestis principe omnes an­gelorum chori honorantur, eadem ritus nobilitate dignum visum fuerit, Sanctis­simus Dominus noster Benedictus Papa XV. supplicibus quoque votis cleri ple­bisque fidelis ab infrascripto Cardinali Sacrae Rituum Congregationis Pro-Prae- fecto relatis libentissime obsecundans ut­rumque Festum primarium, respectiva die 19. martii et 29. septembris in uni­versa Ecclesia recolendum, a ritu duplici 12 Nr. 2826. De festo S. Joseph et Michaelis Archang.

Next

/
Oldalképek
Tartalom