Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
75 Nr. 1389. Augmentum fu ndi VADiacono- rum. VI. Maximi semper faciebam labores et fatigia VADiaconorum, qui in districti- bus vadiaconalibus vices Ordinarii subeunt in omnibus iis muneris pastoralis partibus, ad quas delegationem habent, uti- lissimaque praestant ADioecesi servitia. Quum vero conscientiosa gravissimi muneris hujus executio non tantum multos exposcat personales labores, sed cum variis quoque impensis conjuncta sit, in animo statui, quamprimum mihi per adjuncta licuerit, talem facere fundationem, e qua VADiaconi aliquod saltem et illo, quod hucusque praebebatur, majus honorarium perciperent et ex parte saltem nanciscerentur reluitionem expensarum, quibuscum exercitium muneris vadiaco- nalis conjunctum est. Fundationem itaque jam a praedecessore meo Joanne Card. Scitovszky factam, porro a Canonicis Carolo Bubla, Francisco Blümelhu- ber, Joanne Graeffel et Ludovico Raj ner auctam et nunc in 143.175’85 coronis consistentem, sub hodierno adauxi summa centum millium (100,000) coronarum in chartis status mutui bellici 6% censum fundentis consignavique sub hodierno cassae piarum fundationum sub admini- stratione V. Capituli M. constitutae solvendo insuper duo millia coronarum titulo i taxae curatelae ita, ut jam hoc anno integri 6000 coronarum census DDis VADia- conis exsolvi queant. Simul ad notitiam concernentium perfero, amodo superfluum fore, ut DD. VADiaconi tam ordinarii, quam surrogati et scholarum elementarium inspectores pro honorario VADia- conali recurrant; tale enim omnibus et singulis quovis anno abhinc sine etiam speciali recursu tempore autumnali submittetur. Quamvis vero per liancce fundationem meam notabile accesserit augmentum praeexistenti jam sat exiguo fundo honorarii VADiaconorum: perspicio tamen faterique cogor nec hanc summam esse convenientem congruamque j remunerationem utilissimorum ac gravissimorum laborum, quos DD. VADiaconi in administratione ADioecesis perferunt. Sed nec volui nec potui DD. VADiaconis plena metiri mensura, quum auxilium illud, quod mihi in regenda ADioecesi praestant, omnem qualemcumque remunerationem longe superet. Gfrati dumtaxat animi significationem volui ut in fundatione hacce conspiciant atque aestimationis illius quantumcunque exiguum documentum, qua servitia illorum prosequebar. Strigonii die 15-a Martii 1918. io