Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
33 stolorumne praedicatione,Ecclesiae perenni magisterio ad nos tradita, an aliunde. Quod igitur rei christianae in Oriente bene vertat, Nos motu proprio constituimus et sancimus: I. Institutum studiis rerum orientalium provehendis Romae esto, quod, praecipua, sub vigilantia curaque Summi pontificis positum, pontificii titulo decoretur. II. Illud S. Congregationi pro Ecclesia Orientali proxime subiectum erit, per eamque Nobis ac Nostris successoribus. III. Propria distinctaque sedes Instituto erit in iis prope Vaticanum aedibus, ubi „Hospitium de Convertendis“ vulgo dictum, usque adhuc fuit: id quod fieri volumus sine ullo detrimento ipsius Hospitii. IV. Hae in instituto tradantur disciplinae : a) Theologia orthodoxa quae varias orientalium Christianorum de divinis rebus doctrinas attingat, cum praelectionibus de Patrologia orientali, de Theologia historica ac de Patristica b) Ius canonicum omnium Orientis Christianarum gentium c) Multiplex Orientalium Liturgia d) Byzantii Orientisque reliqui Historia tum sacra tum civilis: cui praelectiones accedent, de Geographia ethno- graphica, de Archeológia sacra, de Constitutione earum gentium civili et politica e) Litterae sermonesque Orientalium. V. Horum omnium studiorum cursus biennio conficiatur. VI. Scholas Instituti frequentabunt sacerdotes ex latino ritu qui in Oriente sacrum ministerium obituri sunt, easdem frequentare licebit non modo clericis nostris orientalibus, sed etiam iis orthodoxis qui sint veritatis altius inquirendae cupidi.i VII. Ne quid autem adiumenti ad studia ibidem desit, Instituto Bibliothecam adiungimus bene apparatam cum a librorum delecta copia, tum a scriptis periodicis quae ad rem pertineant. Quae vero hic a Nobis constituta sunt ea in perpetuum valere iubemus, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum, die XV mensis Octobris MDCCCCXV1I Pontificatus Nostri anno quarto. Benedictus XV. PP. Strigonii, die 20. Januarii 1918. Beatissime Pater! Henricus Genov esi, O. P., capella- nus militaris nosocomii Gorlae 1. in Mediolanensi archidioecesi, humillime exponit quae sequuntur: Multi mutilati signo Crucis se munire vel genua flectere coram Smo Sacramento non possunt, et proinde privantur indulgentiis hisce cultus actibus adnexis. Quam ob causam orator a Sanctitate Vestra enixe gratiam postulat ut praedictas indulgentias lucrari possint mutilati qui signum Crucis facere nequeunt, dummodo formulam recitent, et qui in genua provolvi non possunt, dummodo caput inclinent. Et Deus. Smus D. N. Benedictus Div. Prov. PP. XV. in audientia diei 19 vertentis mensis infrascripto Cardinali Poenitentiario Maiori impertita, perlibenter excipiens praemissas preces, concedere dignatus est ut indulgentias, pro quibus lucrandis recitatio precum una cum aliquo corporis actu . iniungitur, quem mutilati peragere mpares sunt, isti lucrari valeant, fusis Nr. 640. Quo modo mutilati indulgentias lucrari possint quibusdam actibus cultus adnexas.