Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

31 Nr. 638. De sacra Congregati­one pro Ecclesia orientali. III. BENEDICTUS PP. XV. Dei providentis arcano consilio locum obtinentes beati Petri Apostolorum Prin­cipis, quem Dominus Jesus animarum, suo redemptarum sanguine, Pastorem in terris summum perpetuumque constituit, omnem Nos adhibere vigilantiam et curam ut universae ac singulae non modo conser­ventur sed accrescant ecclesiae, ex quibus compactum et coagmentatum constat unum corpus Christi mysticum, seu Ec­clesia Catholica, equidem pro apostoliéi officii conscientia studemus. Cum autem omnes particulares ecclesias paterna cari­tate complectimur, tum praesertim orien­tales, quippe quae in vetustiore suorum temporum memoria lumina offerant sancti­tatis doctrinaeque tam clara, ut eorum splendore etiam nunc, tanto intervallo, reliquas Christianorum regiones collustrari videamus. Iam vero contemplari sine maero­re non possumus, quemadmodum ex floren- tissimis amplissimisque tam tenues ac mi­serae sint effectae, postquam scilicet lamen­tabilium series continuatioque causarum maximum orientalium numerum ab Ec­clesiae Matris complexu distraxit. Utinam dilectis ex Oriente filiis, divino munere, contingat in possessionem pristinae pro­speritatis et gloriae aliquando restitui: Nos interea, Nostrarum partium memo­res, dabimus diligenter operam ut eccle­siarum orientalium afflictas res, quantum est in Nobis, relevemus. Itaque deliberatum Nobis est pro unitis, qui dicuntur, orientalibus propriam Sacram Congregationem instituere, cuius Nosmet ipsi geramus, Nostrique deinceps successores, praefecturam. Quae enim pro negotiis ritus orientalis usque adhuc fuit, Pii IX. f. r. decessoris Nostri auctoritate jussuque condita, cum S. Congregationi de Propaganda Fide adiuncta esset, ut huius quasi quaedam accessio posset videri, non ignoramus aliquos fuisse non bene erga Apostolicam Sedem animatos, a quibus Romani Pontifices inde argueren­tur catholicos Orientales parvi pendere, eosque Latinis velle subiectos. Huiusmodi criminationes etsi quisquis res ex veritate aestimat, videt inanes esse, volumus tamen de huius Apostolicae Sedis in Orientales benevolentia constare ita ut, dubitare iam liceat nemini. Et nostri quidem Orienta­les, cum videant Pontificem Maximum suis utilitatibus ipsum prospicere, intelli­gent profecto non posse Apostolicam Sedem se eis amantiorem ostendere. E ceteris autem libet confidere iam non fore qui Latinos in suspicionem Orientalibus adducant, cum vel ex hac re sit mani­5

Next

/
Oldalképek
Tartalom