Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

69 Nr. 2584. De occuvren tia efc tran­slatione quo- randám fe­storum. II. Tit. V. Num. 4. Commemoratio Omnium fidelium de­functorum excludit turn Festa occurren­tia, tum Festa transferenda cuiusvis ritus. III. Notanda in praecedentibus tabellis Numerus 16 expungatur. IV. Rubrica particularis in Proprio San­ctorum, die 2. Novembris. Commemoratio Omnium fidelium de­functorum excludit tum Festa occurrentia tum Festa transferenda cuiusvis ritus. Si tamen inciderit in Dominicam, iisdem cum iuribus, in sequenti feria secunda celebratur, translato, vel penitus omisso, iuxta Rubricas, quolibet alio Festo. Strigonii, die 28. Maii 1917. DUBIA Sacrorum Rituum Congregationi se­quentia dubia expendenda et solvenda subiecta sunt; nimirum : I. Inspectis Rubricis Breviarii Ro­mani, nempe tam rubrica generali tit. IV. de Festorum occurrentia accidentali eorum- que translatione, n. 2, quam rubrica spe­ciali de die Octava Epiphaniae occurrente in Dominica; atque inde exorto dubio, quaeritur: Si Festum duplex primae clas­sis, a die 7. ad 12. Januarii inclusive occurrens, incidat in Dominicam, quid agendum ? II. Quando dies Octava communis occurrit eadem die cum aliquo Festo Do­mini ritus duplicis maioris, fit Officium de die Octava cum commemoratione Festi Domini, quaeritur: Si memorata dies Octava in Domi­nicam incidat, Officium eritne de ipsa Dominica cum commemoratione diei Octa­vae et Festi Domini; aut potius revivi­scit ius Festi Domini supra Officium Do- minicale? III. In dioecesi N., titulus ecclesiae particularis est Septem Dolorum B. Ma­riae Virg. feria VI, post Dominicam Pas­sionis sub competente ritu duplici primae classis recolendus; et sequenti die aliud Festum duplex I aut II classis occurrit; quaeritur: Quoties eiusmodi Festum titulare Dei­parae Virginis Perdolentis impediatur, feria VI. assignata, ab alio Festo nobi­liori, et Sabbato sequenti, ab alio Festo classico, quid faciendum ? Et Sacra Rituum Congregatio, audito specialis commissionis suffragio, omnibus sedulo perpensis, triplici quaestioni ita respondendum censuit: Ad I. Fiat Officium de Festo duplici primae classis cum commemoratione Do­minicae, iuxta praefatam Rubricam ge­ner. tit. IV, n. 2. Ad II. Negative ad primam partem; affirmative ad secundam. Ad III. Festum Titulare Deiparae Perdolentis transferatur, cum ritu pa­schali, post Dominicam in Albis in pro­ximiorem diem sequentem, quae sit libera, iuxta Rubricas, tit. IV. n. 3. Atque ita rescripsit et declaravit, servarique mandavit. Die 3. Martii 1917. t A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae, S. R. C. Pro-Praefectus. L. S. ALEXANDER VERDE, Secretarius. Strigonii, die 28. Maii 1917.

Next

/
Oldalképek
Tartalom