Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

65 VIII. BENEDICTUS PP. XV. Nr. 2849. Preces quae­dam ad Ec­clesiae unita­tem a Do­mino impe­trandam in­dulgentiis ditantur. Ad perpetuam rei memoriam. Roma­norum Pontificum Decessorum Nostrorum omni tempore interfuit, atque item Nostra plurimum refert, ut Christiani, qui a Ca­tholica Religione acerbe desciverint, ad eam tandem, utpote ad derelictam mat­rem, revocentur. In unitate enim fidei praecipua enitet Ecclesiae veritatis nota, neque aliter Paulus Apostolus Ephesios ad spiritus unitatem in vinculo pacis ser­vandam hortatur, quam praedicando unum esse Dominum, unam fidem, unum bap­tisma (IV. 5.). Iucundo igitur accepimus animo, a Sodalitate, quam „Expiationis“ vocant, Neo-Eboraci instituta, preces pro­positas esse, a festo Romanae Cathedrae B. Petri usque ad festum Conversionis S. Pauli recitandas, ut hic unitatis finis a Domino impetraretur, et gavisi pariter sumus, quod huiusmodi preces a rec. mem. Pio PP. X. benedictae et a Sacro­rum Americae Antistitibus approbatae, in Foederatos Status iam sint longe lateque diffusae. Itaque ut, ad optatum exitum facilius consequendum, supradictae preces ubique gentium et cum uberi animorum fructu Deo adhibeantur, Nos, auditis etiam VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus In­quisitoribus Gfeneralibus, omnibus ac sin­gulis utriusque sexus Christifidelibus, qui ubique terrarum a die duodevicesimo men­sis Januarii, Romanae Cathedrae B. Petri sacro, usque ad diem quintum et vicesi­mum eiusdem mensis, quo S. Pauli reco­litur Conversio, eas, quae subiiciuntur, preces semel in die quotannis recitave­rint, ac postremo huius octidui die, vere poenitentes et confessi ac S. Commu­nione refecti et quavis Ecclesia vel pub­lico Oratorio visitato, ibidem pro Chris­tianorum principum concordia, haeresum exstirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam om­nium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus ac largimur. Veniam praeterea tribuimus, cuius vi ad praedictam plena­riam lucrandam indulgentiam, admissa rite expiari ac S. Synaxis suscipi, nec non visitatio peragi etiam festo Cathedrae S. Petri Romae, licite queant. Insuper iisdem fidelibus, qui, corde saltem contriti, quo­libet ex octo memoratis diebus easdem preces dixerint, ducentos dies de iniunctis eis, seu alias quomodolibet debitis poeni­tentiis in forma Ecclesiae consueta relaxa­mus. Quas omnes et singulas indulgen­tias, peccatorum remissiones ac poeniten­tiarum relaxationes etiam animabus fide­10

Next

/
Oldalképek
Tartalom