Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
2 per radicem divinae humo immissam, frondem tamen emittat fructusque progignat locorum ac temporum vicissitudinibus apprime convenientes. Cum igitur non solum annorum exeuntis ac occipientis vertantur vices, sed celeriore adhuc flumine nova semper inter eversiones, quae nunc fiunt, recurrat rerum facies, solito maiora renovatus noster zelus oportet accipiat incrementa. Procul sit a me, ut egregia illa, quae tertio iam anno belli ecclesiae ac patriae praestare pergitis, parvipendam servitia. Quin immo summa cum laude extollere festino zelum vestrum in praestandis afflictae patriae officiis manifestatum persuasumque habeo unumquemque vestrum quam plurima sibi recondidisse bonorum operum zelique apostoliéi merita. Ideoque ad ulteriorem Vos adhortaturus fervorem nullatenus laudem exhibiti a Vobis laboris reticere velim. E contra praesulis Vestri esse censeo illam malevolorum quorumdam, quamvis apud nos, Deo sint laudes, non multorum, retundere calumniam: clerum nostrum, utpote a servitiis armorum e dispositione legis liberum, non eadem praestitisse patriae servitia, ac illos, qui servitia militaria, stricte sumpta ac cum armis obibant. Norunt enim, qui rem ex aequo aestimant, incruenta illa, quae tempore huius belli sustinetis, certamina maximo patriae dimicanti fuisse et esse emolumento. Etenim non solum cruda vis heic ponderari debet, sed ea omnia etiam subtilissima tam diffusae ac distentae activitatis consideranda veniunt fila, quae gentem bello decertantem efficiant aciem bene ordinatam. Sane nec in proelio omnes armis feriunt, sed multi tum belli rationes conficiendo ac administrando, tum rem frumentariam providendo, tum pontes construendo ac itinera parando, tum in variis officiis et cancellariis laborando, tum demum sauciatis medendo pariendae victoriae adlaborant. Eos quoque haud parum animi pugnatoribus addere constat, qui ipsorum familiis rebusque domesticis patrocinantur. Accedit, quod plurimi adolescentum illorum, qui in seminariis nostris in spem ecclesiae succrescunt et se ad altaris servitia praeparant, nunc in cohortibus militum pro patria pugnent et haud pauci illorum effuso sanguine gloriosa jam morte obierint. Quamvis igitur sacerdotes, qui charactere sui muneris legibusque canonicis prohibentur, quominus utpote legati Principis pacis, pontificesque caritatis, armati proeliis cruentis serriet immisceant, optime tamen atque multis titulis ipsos circa patriam in oceano sanguinis positam meruisse exarandi mox sine ira et studio testabuntur annales. Non solum eos hoc numero comprehensos esse velim nostri ordinis fratres, qui clero castrensi adscripti omnes castrensis vitae participant molestias, angores ac aerumnas, sed eorum quoque copias multo majores, qui utut laribus domesticis protecti, curis ac laboribus tamen bellicis quam plurimum distinentur. Et horum et illorum labor haud parvi est momenti. Et quod primum attinet : num legiones spiritu fortitudinis ac magna in Deum suae- que causae justitiam fiducia destituti molibus tantorum onerum ferendis pares invenientur? Quis vero huius fortitudinis, huius fiduciae fons nunquam deficiens? Non alius certe nisi scaturigo illa lympharum ad vitam aeternam salientium,1 quae gregis fidelium adaquandi causa nostrae custo1 Joann. 4. 14.