Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
29 Nr. 975. Litterae Suae Sanctitatis communicantur. i III. Autographas benignissimasque Suae Sanctitatis litteras ad me nuperrime datas homagiali cum cultu et filiali cum devotione hisce communico: Dilecto Filio Nostro Joanni S. R. E. Presbyt. Card. Csernoch Archiepiscopo Strigoniensi BENEDICTUS PP. XV. Dilecte Fili Noster salutem et apostolicam benedictionem. Quibus tu in Natali Domini Nos prosecutus es faustis ominibus, ea et Nos libentissime accepimus et Deus, precamur, benignus audiat. Nihil enim vehementius optamus quam pacem, nihil iam dudum maiore contentione quaerimus. Verum, ut non semel diximus, Dei donum, non hominum opus pax est. Hanc igitur ab eo sine intermissione petamus. Utinam brevi a tantis angoribus respirare liceat, Jesu Christi virtute: a quo id etiam rogamus, ut Regi Apostolico initia imperii hoc potissimum munere fortunet. Cuius rei auspicem et praecipuae benevolentiae Nostrae testem tibi, dilecte Fili Noster, tuoque clero ac populo apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die XV. mensis Januarii MDCCCCXVII, Pontificatus Nostri anno tertio. BENEDICTUS PP. XV. Strigonii, die 17. Februarii 1917. Hisce circularibus litteris adjacent pastorales litterae quadragesimales lingua hungarica exaratae, quas DD. Curati Dominica I. Quadragesimae, et in quantum opportunum videbitur subsequenti die Domini, populo fideli praelegere velint ita, ut fideles praelectionem debita attentione prosequi et argumentum earum percipere valeant. Versiones germanica et slavica usui fidelium horum labiorum inservientes ob varia impedimenta tum apud publicum cursorem, cum in typo- graphiis obversantia, tempestive confici non potuerunt. Quodsi itaque hae ad concernentes parochias usque Dominicam I. Quadragesimae expediri non possent, harum praelectionem DD. Curati ea Dominica incipient, ante quam illas accipient. Strigonii, die 18. Februarii 1917. Nr. 935. Epistola pastoralis q nadrág'. dimittitor. 5