Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

140 Nr. 5098. De cantu liturgico gregorián o. institutioni pro officio suo consulat, om­nibus ac singulis studiorum Universitati­bus et iuris canonici Lyceis quae ad nor­mam can. 256. §. 1. eidem Sacrae Con­gregationi parent, praecipit ac mandat, ut in schola antehac textus aptissime nuncupata, in qua ius canonicum peni­tus copioseque praelegitur, ita in posterum eiusmodi disciplina tradatur, ut alumni, non modo Codicis sententia synthetice proposita, sed accurata quoque uniuscu­iusque canonis analysi, ad cognoscendum et intelligendum Codicem veluti manu ducantur: debent scilicet doctores iuri canonico tradendo, ipso Codicis ordine ac titulorum capitumque serie religiosissime servata, singulos canones diligenti expla­natione interpretari. Iidem tamen ma­gistri, ante quam dicere de aliquo insti­tuto iuridico aggrediantur, apte exponant qui eius fuerit ortus, quae decursu tem­poris acciderint progressiones, mutationes ac vices ut discipuli pleniorem iuris cogni­tionem assequantur. Nullo ceterum, praeter Codicem, libro alumnos uti necesse erit: quodsi docto- ribus placuerit eos unum aliquem adhi­bere librum, id sancte retinendum, ut non eius libri ordini ordo Codicis, sed huic ille aptetur et accomodetur. Romae, ex aedibus S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus, die VII mensis augusti anni MCMXVII. Caietanus Card. Bisleti, Praefectus. L. f S. Ioseph Rossino, Substitutus. Strigonii, die 10. Octobris 1917. A Sacra Rituum Congregatione se­quentium dubiorum solutio expostulata est nimirum: I. An liceat in commodum cantorum, praesertim in ecclesiis ruralibus, adhibere cantum gregorianum notulis musicalibus modernis descriptum? II. An decretum super editione vati- cana eiusque reproductione quoad libros liturgicos gregorianos cum signis rytmi- cis, uti vocant, privata auctoritate adiec- tis, quod impressum quidem est sub n. 4263. et die 11. Aprilis 1911., inter de­creta authentica S. R. C. sed non inser­tum in Acta Apostolicae Sedis, maneat adhuc in suo vigore? Et sacra eadem Congregatio, audito specialis Commissionis voto, propositis dubiis ita respondendum censuit: Ad I. Affirmative, iuxta decretum n. 4166. circa libros cantus liturgici gre- goriani, diei 11. Augusti 1905. ad VII. ; relatum inter decreta authentica S. R. C. et Acta Apostolicae Sedis. Ad II. Affirmative, in subsidium scholarum cantorum, iuxta tenorem eius­dem decreti n. 4263. Atque ita rescripsit et declaravit die 28. Junii 1917. — L. f S. — A. Card. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae, S. R. C. Pro-Praefectus. — Alexander Verde, Secretarius. Strigonii, die 10. Octobris 1917. Sacra Poenitentiaria Apostolica. Sec­tio de Indulgentiis. Propositis S. Poeni- tentiariae Apostolicae dubiis: 1. An privilegium Altaris applicari possit pluribus defunctis, pro quibus Missa celebratur ? 2. An recipi queant onera perpetua Missarum ad Altare privilegiatum cele­brandarum ? S. Tribunal, die 3 iulii, anno 1917. respondendum censuit: i Nr. 5099. Dubia circa altaria pri- vilegiata et missas in eis celebrandas.

Next

/
Oldalképek
Tartalom