Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

135 Scripturas divinamque legem annuntient. Nullus autem saecularis, sive regularis, etiam in Ecclesiis suorum Ordinum, contradicente Episcopo praedicare prae­sumat. Quod plane in novo ecclesiastico Codice confirmatur can. 1327, 1328 et 1337. 2. Cum igitur ad episcopum loci Ordinarium praedicandi munus praecipue spectet, cumque ad eumdem pertineat assumere ac deputare qui ipsum substi­tuant proque ipso suppleant in hoc gravis­simo ministerio, etiam specifice in casu quo praedicationis impensae, aut ex iure aut ex consuetudine, ab aliis sint persol­vendae ; nullus nec valide nec licite eli­gere aut advocare concionatorem quem­piam etiam pro ecclesia propria; nullusque de clero sive saeculari sive regulari, huiusmodi invitationem licite acceptare poterit, nisi intra limites ac modos in sequentibus articulis statutos. 3. Parochi, vi missionis habitae in eorum electione, sicut ad confessiones excipiendas habilitantur, ita etiam facul­tate concionandi gaudent, salva quidem lege residentiae salvisque conditionibus ceteris, quas Ordinarius necessario vel utiliter apponendas censuerit. Idem de Canonico Theologo dicendum quoad lec­tiones Scripturae sacrae. 4. In reliquis casibus universis, ad praedicandum populo fidelium in publicis templis vel oratoriis, etiam regularium, et a sacerdotibus etiam regularibus, ne- cesse est ut facultas obtineatur ab Ordi­nario dioecesis. 5. Huiusmodi facultas, ad normam eorum quae in Codice praescribuntur can. 1341, § 1 et 2, petenda est: a) a prima Capituli dignitate, audito tamen Capitulo, pro praedicationibus, quae ex lege vel voluntate Capituli fiant in ecclesia propria; b) a Superiore regulari, servatis res- pectivi Ordinis vel Congregationis regu­lis, pro ecclesiis religionum clericalium ; c) a parocho pro ecclesia parochiali aliisque ecclesiis ab ea dependentibus; d) et si agatur de parocho ecclesiae spectantis ad Capitulum vel ad Ordinem religiosum, ab eodem parocho pro concio­nibus quae ab ipso pendent, secluso Ca­pituli vel religionis interventu; e) a sacerdote primicerio vel capel- lano confrater ni tatis cuiuslibet pro eccle­sia propria; f) a sacerdote ecclesiae rectore, qui­que sacras ibidem functiones de iure peragit, pro omnibus ecclesiis aliarum corporationum moralium non clericalium aut religionum laicalium, monialium, privatorum. 6. Ad tramitem decisionum S. C. Concilii in Sutrina, 8 mai 1688, et in Ripana, 21 maii 1707, qui praedictam facultatem postulat, debet tantum conci- onatoris nomen proponere, idque subor­dinate ad beneplacitum Ordinarii, qui solus uti potest verbis eligimus et depu­tamus ad postulationem N. N. etc. 7. Postulatio ad obtinendum concio­natorem aliquem facienda est tempore utili et opportuno, ut Ordinarius com­mode queat informationes necessarias de eiusdem persona habere (Codic., can. 1341 § 2); hoc autem tempus, generatim lo­quendo, haud erit inferius duobus mensibus, uti iam statuit S. C. Concilii in Theanen., 19 április 1728 et 30 április 1729; salva tamen Episcopis facultate tempus aliud statuendi etiam brevius pro genere et gravitate praedicationis et pro qualitate 18

Next

/
Oldalképek
Tartalom