Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

130 ctae utilitas, quandoquidem sal terrae et lux mundi esse;1 si quis alius, is debet qui in verbi ministerio versatur. His probe consideratis rebus ultra progredi ad explicandum quem sacrae praedicationis et finem et modum esse oporteat, supervacaneum potest videri. Nam si ad eam, quam memoravimus, re­gulam sacrorum oratorum delectus exiga­tur, quid est dubii quin, congruis ornati virtutibus, dignam in praedicando et cau­sam sibi proponant et rationem teneant? Sed tamen prodest haec duo illustrare ca­pita, ut eo melius appareat, quare inter­dum boni praedicatoris forma in nonnul­lis desideretur. Quid praedicatoribus debeat in sus­cepto munere exsequendo esse proposi­tum, licet intelligere ex eo quod ii possunt ac debent de se idem, quod Paulus, affir­mare: Pro Christo legatione fungimur.2 Si autem legati sunt Christi, illud ipsum velle debent in legatione peragendo quod Christus voluit in danda; immo quod ipse, dum vixit in terris, sibi proposuit. Neque enim Apostoli, et praedicatores post Apo­stolos, alio- missi sunt atque Christus: Si­cut misit me Pater, et ego mitto vos.3 Sci­mus autem cuius rei gratia Christus de caelo descenderit: aperte enim declaravit: Ego ad hoc veni in mundum, ut testimo­nium perhibeam veritati,4 Ego veni, ut vitam hab eant.5 Utrumque igitur persequantur oportet qui sacrae praedicationi dant operam, id est, ut traditae a Deo veritatis diffundant lumen et ut in iis qui audiunt, supernatu- ralem excitent alantque vitam; brevi, ut 1 Matth., 6, 13, 14. 2 2 Cor., B. 20. 3 loan., 20, 21. 4 Ibid., 18, 37. 6 Ibid., 10, 10. animarum quaerendo salutem, Dei pro­moveant gloriam. Quare, sicut perperam appelletur medicus, qui medicinam non faciat, vel alicuius artis doctor qui eam non doceat artem, sic qui praedicando non curat ad pleniorem Dei cognitionem et ad aeternae salutis viam homines ad­ducere, eum declamatorem vaniloquum appellari licet, praedicatorem evangelicum non licet. Atque utinam huiusmodi decla­matores nulli sint! — Quid vero est quo ducuntur maxime? Alii quidem inanis glo­riae cupiditate: cui scilicet ut satisfaciant: „Student magis alta quam apta dicere, fa­cientes apud infirmas intelligentias mira­culum sui, non ipsorum salutem operan­tes. Erubescunt humilia et plana dicere, ne sola haec scisse videantur... Erube­scunt lactare parvulos.“1 Cumque Iesus Dominus ex humilitate auditorum osten­deret se eum esse qui exspectabatur: Pau­peres evangelizantur,2 quid non moliuntur isti, ut ex urbium celebritate atque ex pri­mariorum dignitate templorum commen­dationem suis sermonibus acquirant? Quo­niam autem in rebus a Deo revelatis quae­dam sunt quibus corruptae humanae na­turae perterreatur infirmitas, quaeque ob eam causam accomodatae non sunt ad evocandam multitudinem, ab iis caute se abstinent eaque tractant in quibus, si loci rationem excipias, nihil est sacrum. Ac non raro contingit ut in media pertracta­tione rerum aeternarum labantur ad poli­tica, praesertim si quid eius generis ani­mos audientium vehementer teneat occu­patos. Omnino unum hoc iis esse studium videtur, placere audientibus eiusque mo­rem gerere quos Paul us prurientes auribus3 1 G-illebertus Ab., In Cant. Canticor. serm. XXVII, 2. 2 Matth., 11, 6. 3 2 Tim., 4, 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom