Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIII.

122 ges canonicae ita numero creverant, tam disiunctae dispersaeque vagabantur, ut satis multae peritissimos ipsos, nedum vulgus, laterent. Quibus de causis, idem fel. rec. De­cessor Noster, statim ac Pontificatum sus­cepit, secum ipse reputans quanto foret usui, ad disciplinam ecclesiasticam resti­tuendam firmandam, si gravibus illis, quae supra enarravimus, incommodis, sol­licite mederetur, consilium iniit universas Ecclesiae leges, ad haec usque tempora editas, lucido ordine digestas in unum colligendi: amotis inde quae abrogatae iam essent aut obsoletae; aliis, ubi opus esset, ad nostros praesentes mores oppor­tunius accomodatis 51 aliis etiam si quando necesse esse aut expedire videretur, ex novo constitutis. Rem sane perarduam post maturam deliberationem aggressus, cum sacrorum Antistites, „quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei“, eadem super re consulere, eorumque men­tes plane cognoscere omnino oportere iudi- casset, primum omnium id curavit ac voluit, ut Cardinalis a Publicis Ecclesiae Negotiis, datis litteris ad VV. FF. singu­los Catholici Orbis Archiepiscopos, iisdem committeret ut „auditis Suffraganeis suis aliisque, si qui essent, Ordinariis, qui Synodo Provinciali interessé deberent, quamprimum huic Sanctae Sedi paucis referrent, an et quaenam in vigenti iure canonico, sua eorumque sententia, immu­tatione vel emendatione aliqua prae ce­teris indigerent“.2 Postea, compluribus viris disciplinae canonum peritissimis sive ex Urbe Roma sive variis e nationibus in consortium la­borum accitis, mandatum dedit dilecto 1 Cf. Motuproprio „Arduum sane“. 2 Cf. Epistolam „Pergratum mihi“ die 25. Mart. 1904. filio Nostro Petro S. R. E. Cardinali Gas- parri, tum Archiepiscopo Caesariensi, ut Consultorum operam dirigeret, perficeret, ac si opus esset, suppleret. Coetum deinde, sive ut aiunt Commissionem S. R. E. Car­dinalium constituit, in eamque cooptavit Cardinales Dominicum Ferrata, Casimi- rum Gennari, Benjaminum Cavicchioni, Joseph Calas. Vives y Tuto et Felicem Cavagnis, qui, referente eodem dilecto filio Nostro Petro S. R. E. Cardinali Gas- parri, paratos canones diligenter perpen­derent eosque, iudicio suo, immutarent, emendarent, expolirent.1 Cum autem quin­que ii Viri, alius ex alio, obiissent, in eorum locum suffecti sunt dilecti filii Nostri S. R. E. Cardinales Vincentius Vanutelli, Caietanus De Lai, Sebastianus Martinelli, Basilius Pompili, Caietanus Bisleti, Guilelmus Van Rossum, Philippus Giustini et Michael Lega, qui mandatum sibi negotium egregie expleverunt. Postremo, prudentiam auctoritatem­que cunctorum in Episcopatu venerabi­lium Fratrum iterum exquirens, ad ipsos itemque ad omnes regularium Ordinum Praelatos, quotquot ad Oecumenicum Con­cilium legitime vocari solent, novi Codicis iam digesti et adornati, antequam pro­mulgaretur, singula ad singulos exempla­ria mitti iussit, ut suas quisque animad­versiones in paratos canones libere pate­facerent. Verum, cum interea immortalis me­moriae Decessor Noster, complorante Ca­tholico Orbe universo, de vita decessisset, id contigit Nobis, Pontificatum secreto Deo consilio ineuntibus, ut Ecclesiae No- biscum docentis sic undique collecta suff­ragia debito cum honore exciperemus. Tum 1 Cf. Motuproprio „Arduum saue“.

Next

/
Oldalképek
Tartalom