Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

21 Nr. 6055/1915. Anniversa­rium deposi­tionis p. m. Joannis Car­dinalis Aeppi, quotannis die 28. Januarii porro quoque celebrandum. IV. Qui Sacrae Congregationi Prae­fectus dabitur, is ex officio inter S. Congre­gationis Consistorialis Cardinales numera­bitur: qui Secretarius, inter Consultores. Vicissim autem Cardinalis Sacrae Congre­gationis Consistorialis Secretarius inter Cardinales novae Congregationis ex officio cooptetur, et Adsessor inter Consultores. V. Qui in praesens inter Sacrae Con­gregationis Studiorum Cardinales nume­rantur iidem novae de Seminariis et de Studiorum Universitatibus Congregationi ipso iure adscript! censeantur. His acce­det Noster in spiritualibus Generalis Vica­rius, durante munere. VI. Leges pro Seminariis tum dioe- cesanis tum regionalibus, a decessore Nostro sanctae memoriae latas a Nobisque approbatas, in omnes partes diligenter servari volumus et iubemus, ita ut in Seminariorum regimine, disciplina ac studiis nihil immutatum censeatur. Haec statuimus et praecipimus con­trariis quibuslibet, etiam peculiari men­tione dignis, non obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum, die IV novembris MCMXV., in festo S. Caroli Borromaei de clericis Ecclesiae instituen­dis praeclarissime meriti, Pontificatus Nostri anno secundo. BENEDICTUS PP. XV. Strigonii, die 10. Januarii 1916. Emus et Rmus Dnus Cardinalis Joan­nes Csernoch, Archiepiscopus Strigonien. Sacrae Rituum Congregationi ea quae , sequuntur reverenter exposuit; nimirum : Immediatus in sede archiepiscopali prae- * cessor meus, b. m. Claudius Card. Vaszary, archidioecesi huic, S. Sede Apostolica benigne annuente, nuntium remittens et inde ab anno 1918. ineunte vitam soli­tariam ducens, die tertia elapsi mensis septembris pie obdormivit in Dno, dieque nona eiusdem mensis cum pompa digni­tati conveniente sepultus est. E prae­scripto Caeremonialis Episcoporum Lib. II. C. 86. §. 1., in ecclesia cathedrali, hucusque sacrum anniversarium celebra­batur quotannis pro f. r. Joanne Card. Simor nuper defuncti in archiepiscopatu praedecessore. Nunc quaestio mota est, quam enodandam supplex postulo: Utrum praedictum anniversarium fieri debeat pro Card. Joanne Simor, die 23. Januarii 1891. defuncto, cathedram usque extre­mum vitae halitum tenente iuxta decre­tum S. R. C. 4038. Melphien. et Rapol- len. diei 20. Junii 1899., aut pro eius successore, Card. Claudio Vaszary, qui abdicato munere e vita cessit? Et Sacra Rituum Congregatio, audito specialis Com­missionis suffragio, propositae quaestioni ita respondendum censuit: „Stetur Decreto supra relato N. 4038. die 20. Junii 1899.u Atque ita rescripsit die 29. Octo­bris 1915. A. Card. Vico, Pro-Praef. L. S. Philippus Can. di Fava, Substitutus. Strigonii, die 10. Januarii 1916. Egyházmegyénk kath. iskoláinak köz- igazgatása megköveteli, hogy az iskola­széki elnökök és plébánosigazgatók pon­tosan és szabatosan hajtsák végre ama rendeleteket, amelyeket az illetékes ható­ságok kibocsátanak ; a felügyeletet is csak úgy lehet eredményesen gyakorolni, ha az iskolák közvetlen hatóságai, az iskolaszé­kek, továbbá a kér. tanfelügyelők lelkiisme­retesen alkalmazkodnak a rendeletekhez. 523. sz. . Iskolai ren- deletek pon­tos végre­hajtásáról.

Next

/
Oldalképek
Tartalom