Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

12 Nr. 443. Unicuique sacerdoti conceditur facultas, praesenti bello durante in militum utilitatem, singulis sea pularium benedictioni bus numis­mata ditandi Ex audientia Ssmi, die 10 no vembris 1914. Pius f. r. Papa X, annuens precibus quas Eidem obtulerat R. I5. Norbertus Monjaux, 0. F. M., rector Instituti sacris scapularibus inter milites propagandis, 'rescripto, die 22. martii anno 1912. a _ Secretaria Status dato, benigne concessit ut omnes milites ex copiis terrestribus et maritimis, sub armis constituti, pro lubitu possent legitime, quovis tempore, sacris scapularibus adseribi eiusque definitive adseripti permanere atque adnexas indul­gentias et gratias lucrari, ea tantum con­ditione, ut metallicum numisma, supremae S. Congregationis. S. Officii decreto diei 16 decembris 1910.1 praescriptum riteque benedictum, deferrent, nec tamen prius scapularia ex panno, uti par est, recipiendi lege tenerentur. Cum autem ab eodem pii Operis rec­tore S. Sedi nunc nuntiatum sit ingentem sane militum numerum quam plurimi facere spirituale numismatis illius gestandi beneficium, idque vehementer optare, nec ipsis pro rei necessitate praesto esse sacer­dotes qui facultatibus singulas scapularium benedictiones numismati attribuendi polle­ant, Ssmus Dominus noster Benedictus divina providentia Papa XV, referente me infrascripto sacrae Congregationis Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis praepositae Secretario, ad eosdem milites in optimo proposito confirmandos, ad ferventiores in iis excitandos pietatis sensus, atque etiam ad favores omne genus sacratissimi Cordis lesu et beatissimae Virginis ipsis hoc miserrimo tempore conciliandos, benigne indulgere dignatus est ut omnes sacer­dotes ex utroque clero, licet nondum ad confessiones adprobati, in utilitatem mili­1 Cfr. Acta Apostolicae Sedis, Vol. III. pag. 22—23. tum cuiusvis gradus, qui e nationibus sint bellum gerentibus, usque dum hoc idem bellum ardeat, singulis scapularium bene­dictionibus ditandi praescripta a S. Officio numismata plenam habeant facultatem, eaque libere omnino uti possint ac valeant. Contrariis quibuslibet, iis nominatim quae statuta sunt in Motu Proprio diei 7. április anno 1910., minime obfuturis. Datum Romae, e Secretaria, eiusdem S. Congregationis, die, mense et anno praedictis. Eugenius Pacelli, Secretarius. Quaerentibus nonnullis Ordinariis, utrum vim praecepti habeant verba enun- ciati decreti, art. 4, commate altero: „qui (Episcopi) rem „deferant ad hanc sacram Congregationem“, eadem sacra Congre­gatio respondere censuit affirmative, ita ut verbum deferant aequivaleat verbis deferre debent. Datum Romae, ex aedibus sacrae Con­gregationis Consistorialis, die 22 novem- bris 1914. Nr. 444. Declaratio circa decre­tum sacrae Congregatio­nis consis­torialis de sacerdotibus in certas quasdam regiones demigranti­bus diei 2B. martii 1914. t C. Card. De Lai, Episc. Sabinensis L. f S. Secretarius. Sac. P. Pisani, Substitutus pro Emigr. Cum pontificia Commissio per chiro­graphum Ssmi D. N. Pii PP. X. die 2 iulii 1911. instituta ad novum Psalterii ordinem in Breviario Romano disponen­dum et retractandas congruenter eidem ordini Rubricas, ipsi Ssmo Domino nostro retulerit in Vaticana editione Breviarii Romani, quae uno volumine continetur, esse omnia disposita et impressa ad nor­mam Bullae Divino afflatu et Motupro- prio Abhinc duos annos ac consequentium • Nr. 445. Decretum adprobatio- nis Breviarii typici Vati­cani.

Next

/
Oldalképek
Tartalom