Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
176 beatificae visionis praemium, iis qui magisterio ecclesiastico fuerint functi, specialem attribuunt coronam auream dictam, similem coronae martyrum et virginum. „Sicut per martyrium et virginitatem — verba sunt doctoris Angelici — aliquis perfectissimam victoriam obtinet de carne et mundo, ita etiam perfectissima victoria contra diabolum obtinetur, quando aliquis non solum diabolo impugnanti non cedit, sed etiam expellit illum non solum a se, sed etiam ab aliis. Hoc autem fit per praedicationem et doctrinam. Et ideo praedicationi et doctrinae aureola debetur sicut et virginitati et martyrio.“ (Suppi, qu. 96. art. 7.) Gravitas muneris catechetici tam auctoritate virorum sanctorum, quam objecti nobilitate ac fructuum praemiorumque magnitudine commendati omnibus vobis VV. FF. profecto indesinenter prae oculis versetur, tamquam onus formidandum simul ac gratia specialis a Deo accepta magnique facienda. Dubitari enim nequit munus tantae sublimitatis gravissimae responsionis adnexum habere debitum. Doctrina, quam traditis, animae, quas tractatis, thesaurum constituunt auro gemmisque pretiosiorem, summa diligentia curandum, ne vel minimae thesauri hujus particulae vestra incuria pereant. Ideo in Timotheo unumquemque vestrorum apostolus admonet gentium: „Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.“ (2. Tim. 2, 15.) Tum doctrinae tractandae profunditas tum indolis juvenilis a vobis manuducen- dae imbecilitas assiduum a vobis expostulat laborem. Quamvis sola fidei elementa, lac doctrinae, a vobis juventuti sint tradenda, attamen ut hoc ipsum recte possitis praestare, ipsi matrum et nutricum instar solido cibo debetis vesci. Penitior itaque sacrae fidei depositi relationis item, quam singulae ad invicem habent veritates, cognitio vobis necessaria est, ut puris e fontibus iisque benenotis pusillum vestrum adaquare possitis gregem. Nemo seipsum seducat, quasi parvulis promiscuum quidquid sufficeret minusque dogmaticae attentendum praecisitati. Heic imprimis, cum de parvulis agatur, optima nutrimenti pars est seligenda, ne tenellus eorum spiritus inanibus fabulorum „vaniloquiis“ (2. Tim. 2,16.) oppressus nauseaque levissimi hujus cibi corruptus, solidas postea fidei veritates cum iisdem confundat valoremque ipsarum parvipendat. Quod ut recte fieri queat, non solum cibus, quem propinaturi estis, sed etiam capacitas puerilis intellectus probe vobis est noscenda. Idem sollerti catechetae studiis non solum theologicis, sed etiam psychologicis, paedagogicis ac methodicis indefesso labore est vacandum tum theo- retica principia solida cognoscendo, tum propriae alienaeque praxis fructus pro futura utilitate strenue colligendo. Gfene- ralia haec studia fundamenti instar serviant, cui specialis pro singulis catechesibus praeparatio nunquam, nec penes pro- vexiorem praxim omittenda, apte possit superstrui. Quae praeparatio sane eo erit facilior, quo ditius sibi quisque collegerit cognitionum hujus generis armarium atque exemplorum promptuarium. Quum porro prae oculis habita veritate adagii experientia subacti: „Tantum scimus, quantum memoria tenemus“, a pube scholari expostulemus, ut ea, quae didicerit, fideliter quoque memoriae mandet, catecheta ipse bono debet praeire exemplo. Non itaque