Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
sandis, pane verbi divini frangendo saluteque animarum procuranda, sed etiam in iis caritate suscipiendis, qui miseriis huius saeculi atque inopia rerum temporalium premuntur. Prouti olim Christus Dominus panem in deserto mirabiliter multiplicatum per manus suorum distribui jussit apostolorum, non absimiliter iis, qui muneris apostoliéi facti sunt participes, praeter dispensationem mysteriorum Dei etiam „provisionem pauperum“1 imposuit, quibus ceu patribus familiae pastoribusque gregis illud „frange esurienti panem“1 2 sane speciali quodam sensu voluit dictum. In epistolis S. Pauli eximia nobis de effusa apostoli huius in pauperes et afflictos dilectione suppetunt testimonia. Nunquam non memorem ipsorum se exhibet, prouti hoc a coapostolis suis S. Petro, Jacobo et Joanne se accepisse fatetur: „Tantum quod pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.“3 Ad quos sublevandos per singulas ecclesias stipem jussit colligi, immo amore indigentium, qui erant Hierosolymis, adactus itineris longissimi incommoda suscipere non recusavit. Et haec vestigia premebant, quotquot ex genere sacerdotali per vinculum caritatis Divino Salvatori addictissimi inveniebantur. Notissima hoc in eximio opere S. Paulini, S. Joannis Eleemosynarii, S. Vin- centii a Paulo, S. Carol i Borromaei, S. Philippi Nerii aliorumque multorum sunt nomina. Talia nobis hoc tristissimo tempore ob oculos versentur pastoralis misericordiae exempla. Omnes enim, quotquot mu1 S. Justin. Ápol. ‘2. 2 Isai LVIII. 7. 3 Gal. II. 10. nere pastorali distinctos, charactere sacerdotali decoratos nos conspicimus, supremi nostri, qui Christus est, Pastoris suavissima admonemur voce: „Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor.“1 Tuum satie est, bone Christi sacerdos, istis opem ferre ore ad os eos consolando, propria manu e tuis — in quantum potes — facultatibus ipsis succurrendo aliorumque corda ad subveniendum iisdem excitando et flectendo. Si ad inopiam pauperum gon- descenderitis, si luctum ac miseriam afflictorum non e descriptionibus tantummodo cognoveritis, sed propriis lustraveritis oculis, si ploratum orphanorum gemitumque viduarum propriis susceperitis auribus: qui fieri posset, quin cum S. Augustino sic opulentiores alloquamini: „Quia ad necessitatem pauperum explendam idonei non sumus, ad vos legati ipsorum sumus.“2 Nec quidquam dedecoris ex hac non dico mendicatione, quam potius intermedia- tione vobis pertimescendum, quinimmo optime persuasum habeatis, nulla re munus vestrum tantopere honorari, quam paterno hoc in derelictos affectu, qui corda omnium Vobis conciliabit operamque vestram salvandis animabus impensam optimo coronabit successu. Nisi tales Vosmet praestiteritis, quonam pacto boni pastoris, qui „miserebatur super turbam“3 imaginem referre possetis? Si Christi pauperis pro te facti ministrum te reputaveris, procul dubio illud S. Hieronymi tuum esse putabis: „dloria sacerdotum est, pauperum inopiae providere.“4 Gloria haec tamen eiusmodi sit, quae vanum famae strepitum abhor1 Ps. X. 14. 2 Serm. LVIII. in verb. Dom. 3 Marc. VIII. 2. 4 Epist. ad Nepotian.