Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

una vel altera guttula olivarum olei non benedicti bombacio oleum sacrum con­spissatum continenti affundatur, ut oleum benedictum cum affuso permixtum tan­tisper resolvatur et tali modo ad unctio­nis usum habile reddatur (S. C. C. 23. Oct. 1682.); quae tamen additio urgente nonnisi necessitate fieri debet, minime vero statim post accepta s. olea, si al­lata forsan in minori quantitate, non suf­ficere praevideantur. (S. R. C. 7. Dec. 1844. Nr. 2883.) Ut autem omnia, quae praesentibus statuimus etiam executioni mandentur et religiose serventur vicearcliidiaconi ope­ram dabunt; dispensationi vero sancto­rum oleorum in cathedrali ecclesia nostra ipse Praeiatus-Canonicus, Caeremoniarius noster capitularis nomine nostro invigi­labit, qui et vascula singula inspiciet, utrum conformia sint, a vetustate pur­gata et uti decet nitida. animadvertatur, christianae plebis admi­rationem moveat, Canonicis qui, cum sint e Capitulis modo memoratis, inter Praelatos Domesticos relati non sint, da­mus et concedimus, ut collegialiter qui­dem omnibus fruantur privilegiis suo ipsorum Capitulo ab Apostolica Sede tributis, singuli autem tum praelatitium habitum et pianum, quem vocant, gestare, ut est in illis ipsis Nostris litteris ad § 16 et 17; tum, de speciali mandato Or­dinarii, ornatu et more Praelatorum, de quo ibidem ad § 31 sermo est, Sacrum celebrare possint. Qua duplici potestate non eis licebit uti, nisi intra fines dioece­sis, cuius erit Capitulum. Atque haec Motu Proprio statuimus, contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum die XII. mensis decembris MCMXIII., Ponti­ficatus Nostri anno undecimo. Pius PP. X. Nr. 1517. De Canoni­cis, qui Inter Praelatos Domesticos relati non sunt e Capi­tulis privile­gia Proto- notariorum habentibus. % In litteris Nostris Inter multiplices editis Motu Proprio de Protonotariis Apostolicis, quo modo nonnulla capita essent interpretanda, declaravit ex Nostra auctoritate S. Rituum Congregatio decreto Super legitima, cuius haec est summa: qui adscribatur collegio Canonicorum seu Capitulo, quod privilegiis seu insignibus et iuribus ad Protonotarios Apostolicos vel supranumerarios vel ad instar parti­cipantium pertinentibus ornatum sit, non eum acquirere ius ad expeditionem Bre­vis, quo inter Praelatos Domesticos nu­meretur, sed huius adeptionem honoris et gradus e sola Summi Pontificis benig­nitate pendere. Iam vero ne privilegiorum diversitas, quae inter homines eiusdem Ordinis Quanta semper cura Decessores No­stri advigilaverint, ut ea qua par est pie­tate, religione et magnificentia coleretur Deus atque laudaretur in Sanctis suis, facile deprehendat quisquis reputet quae leges ad sacra facienda sancitae, qui de­nique ritus divinorum officiorum pro di­versitate temporum praescripti. Quae ut integra manerent, vel sapienter et sancte temperarentur f. r. Sixtus V. Apostolica Constitutione „Immensa'x sacrorum Ri­tuum Congregationem instituit, cui du­plex praecipue demandavit munus, videndi statuen dique de iis, quae ad sacros ritus latin ae Ecclesiae spectant, et curandi quae ad beatificationem et canonizationem Sanctorum referuntur. Quae omnia Nos- met ipsi in Constitutione Nostra „Sapi­enti consilio“ confirmavimus. Nr. 1699. De abolendis Commissioni­bus s. Rituum Congr. ad- iunctis et de novo ordine Consultorum pro re litur- gica institu­endo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom