Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXVII.

240 malorum est cupiditas4 Etenim, si quis recteconsideret, mala, quibus nunc aegro­tat humana societas, ex hac stirpe ori­untur omnia. Quandoquidem et perversi­tate scholarum, quibus aetatula cerea fingitur, et improbitate scriptorum, quibus, quotidie aut per intervalla, imperitae mul­titudinis mens formatur, et aliarum causa rerum, ad quas opinio popularis exigitur, quando, inquimus, ille infusus est animis perniciosissimus error, non sperandum esse homini sempiternum aevum in quo beatus sit; hic, hic licere ei esse beato, divitiis, honoribus, voluptatibus huius vitae fruen- dis; nemo mirabitur hos homines, natura factos ad beatitatem, ea vi qua ad eorum adeptionem bonorum rapiuntur, eadem quicquid sibi moram in hac re aut im­pedimentum fecerit, repellere. Quoniam vero haec bona non aequaliter dispertita sunt in singulos, et quia socialis auctori­tatis est prohibere ne singulorum libertas fines excedat alienumque occupet, idcirco et odio habetur auctoritas, et miserorum in fortunatos ardet invidia, et inter ordi­nes civium mutua contentione certatur, nitentibus quidem aliis attingere id quo­vis pacto et eripere quo carent, aliis autem retinere quod habent, atque etiam augere. Hoc ipsum Christus Dominus cum prospiceret futurum, in divinissimo illo sermone, quem in monte habuit, terrestres hominis beatitudines quae essent, data opera explicavit: in quo christianae philo­sophiae quodammodo fundamenta posuisse dicendus est. Quae quidem vel hominibus perquam alienis a Fide, singularem sapien­tiam et absolutissimam de religione ac moribus doctrinam continere visa sunt: et certe consentiunt omnes neminem ante 1 I Tim. VI, io. Christum, qui ipsa est veritas, nec simi­liter eadem de re, nec pari gravitate ac pondere, nec tanto cum sensu amoris unquam praecepisse. Iam divinae huius philosophiae illa intima et recondita ratio est, quod quae mortalis vitae appellantur bona, speciem quidem boni habent, vim non habent; ideoque non sunt ea, quibus fruens, homo beate possit vivere. Deo enim auctore, tantum abest ut opes, gloria, voluptas beatitatem afferant homini, ut, si vere hac potiri velit, debeat iis omnibus, Dei ipsius causa, carere: Beati pauperes . . . Beati, qui nunc fletis . . . Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen ves­trum tamquam malum} Scilicet per do­lores, aerumnas, miserias vitae huius, si quidem ea toleremus ut oportet, aditum nobis ipsi patefacimus ad perfecta illa et immortalia bona, quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum.2 Verum haec tanti momenti doctrina Fidei apud plurimos negligitur, apud multos penitus oblitterata videtur. — Atqui necesse est, venerabiles Fratres, ad eam renovari omnium animos: non alio pacto homines et hominum socie­tas conquiescent. Quicumque igitur quovis aerumnarum genere affliguntur, eos hor­temur non oculos demittere in terram, qua peregrinamur, sed tollere ad coelum, quo tendimus: non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inqui­rimus,3 In mediis autem rerum acerbita­tibus, quibus eorum periclitatur Deus in officio constantiam, saepe reputent, quid sibi paratum sit praemii, cum ex hoc periculo victores evaserint: Id enim, quod 1 Luc. VI, 20-22. 2 I Cor. II, 9. 3 Hebr. XIII, 13.

Next

/
Oldalképek
Tartalom