Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXVII.

238 nulla sunt: nam qui non diligit, manet in morte.1 Alteram diximus communis pertur­bationis causam in eo consistere, quod iam non sancta vulgo sit eorum qui cum potestate praesunt, auctoritas. Ex quo enim placuit omnis humanae potestatis non a Deo, rerum conditore et dominatore, sed a libera hominum voluntate deducere originem, vincula officii, quae eos inter qui praesunt et qui subsunt, intercedere debeant, adeo extenuata sunt, ut prope- modum evanuisse videantur. Immodicum enim studium libertatis cum contumacia coniunctum, paullatim usquequaque per­vasit; idque ne domesticam quidem socie­tatem, cuius potestatem luce clarius est a natura proficisci, intactam reliquit; quin etiam, quod magis dolendum est, in sacros usque recessus penetravit. Hinc contemptio nascitur legum; hinc motus multitudinum; hinc petulantia reprehendendi quidquid i ussum sit; hinc sexcentae repertae viae ad disciplinae nervos elidendos; hinc imma­nia illorum facinora, qui, quum se nulla teneri lege profiteantur, nec fortunas homi­num verentur nec vitam perdere. Ad liane opinandi agenclique pravi­tatem, qua societatis humanae constitutio pervertitur, Nobis quidem, quibus magiste­rium veritatis divinitus mandatum est, tacere non licet; populosque admonemus illius doctrinae, quam nulla hominum pla­cita mutare possunt: Non est potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.1 Quisquis igitur inter homines praeest, sive is princeps est sive infra principatum, eius divina est origo auctoritatis. Quare Paulus non quovis modo, sed religiose, id est ex conscientiae officio, obtemperandum iis esse edicit, qui pro potestate iubent, nisi quid iubeant divinis contrarium legi­bus : Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam ? Congruit cum verbis Pauli, quod ipse Apostolorum Princeps docet: Subiecti igitur estote omni humanae crea­turae propter Deum: sive regi, quasi praecellenti: sive ducibus, tamquam ab eo missis. . ,3 Ex qlio idem Gentium Apo­stolus colligit, eum qui homini legitime imperanti contumax obsistat, Deo obsistere ac sempiternas sibi parare poenas: Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resis­tit. Qui autem resistunt, ipsi sibi dam­nationem acquiruntI Meminerint hoc principes rectoresque populorum, ac videant num prudens ac salutare consilium cum potestati publicae tum civitatibus sit a sancta lesu Christi religione discedere, a qua tantum ipsa potestas habet roboris et firmamenti. Etiam atque etiam considerent, num doctrinam Evangelii et Ecclesiae velle a disciplina civitatis, a publica iuventutis institutione exclusam, civilis sapientiae sit. Nimis ex­periendo cognitum est, ibi hominum iacere auctoritatem, unde exsulet religio. Quod enim primo nostri generis parenti, cum officium deseruisset, contigit, idem civita­tibus usu venire solet. Ut in illo, vix voluntas a Deo defecerat, effrenatae cupi­dines voluntatis repudiarunt imparium: ita ubi qui res moderantur populorum, divinam contemnunt auctoritatem, ipsorum auctoritati illudere populi consueverunt. Relinquitur sane, quod assolet, ut ad turbidos motus comprimendos vis adhibea­1 Rora. XIII, 1. 2 Ibid. 5. 3 I. Petr. II, 13-14. * Rom. XIII, 2. i Ibid. 14. v

Next

/
Oldalképek
Tartalom