Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXVII.

235 XXVIl. Nr. 7169. Litterae en- eyclicae ad Venerabiles Fratres Pa­triarchas Pri­mates Archi- episcopos Episcopos aliosqne lo­corum Ordi­narios pacem et commu­nionem cum apostolica sede haben- tes. IN SEQUENTIBUS COMMUNICO PRIMAS LITERAS ENCY- CLICAS GLORIOSISSIME REGNANTIS BENEDICTI PP. XV. BENEDICTUS PP. XV VENERABILES FRATRES! SALUTEM ET APOSTO- LICAM BENEDICTIONEM ! Ad beatissimi Apostolorum Principis cathedram arcano Dei providentis consi­lio, nullis Nostris meritis, ubi provecti sumus, cum quidem Christus Dominus ea ipsa Nos voce, qua Petrum, appellaret, pasce agnos meos, pasce oves meas1; continuo Nos summa cum benevolentiae caritate oculos in gregem, qui Nostrae mandabatur curae, convertimus, innume­rabilem sane gregem, ut qui universos homines, alios alia ratione, complectatur. Omnes enim, quotquot sunt, lesus Christus a peccati servitute, profuso in pretium suo sanguine, liberavit, nec vero est ullus, qui a beneficiis redemptionis huius excep­tione excludatur: itaque genus humanum divinus Pastor partim Ecclesiae suae caulis iam feliciter inclusum habet, partim se eodem compulsurum amantissime af­firmat: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient.2 — Equidem non vos hoc celabimus, vene­rabiles Fratres: ante omnia, divina certe 1 loan. XXI, 15—17. 2 loan. X, 16. benignitate excitatum, sensimus in animo incredibilem quemdam studii et amoris impetum ad cunctorum salutem hominum quaerendam; atque illud ipsum fuit Nos­trum in Pontificatu suscipiendo votum, quod lesu, mox crucem subeuntis, fuerat: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi.1 Iam vero, ut primum licuit ex hac arce Apostolicae dignitatis rerum huma­narum cursum uno quasi obtutu contem­plari, cum lacrimabilis obversaretur Nobis ante oculos civilis societatis conditio, acri sane dolore affecti sumus. Quo enim pacto fieret ut Nostrum communis omnium Patris animum non vehementissime sollicitaret hoc Europae atque adeo orbis terrae spectaculum, quo nullum fortasse nec atrocius post hominum memoriam fuit, nec luctuosius? Omnino illi advenisse dies videntur, de quibus Christus praenuntia­vit: Audituri . . . estis praelia, et opinio­nes praeliorum . . . Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum.2 Tris­tissima usquequaque dominatur imago belli; nec fere nunc est aliud quod homi­num cogitationes occupet. Maximae sunt praestantissimaeque opulentia gentes quae dimicant: quamobrem quid mirum, si horrificis bene instructae praesidiis, quae 1 loan. XVII. II. 2 Matth. XXIV, 6. 7. 38

Next

/
Oldalképek
Tartalom