Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXII.

- 215 Nr. 6270. Justa solem- nia cele­branda prae­scribuntur pro fratribus, sub glorio­sis regni si­gnis militan- tibus. qui dul­cem et deco­ram adusqui pro patria mortem op­petiere. XXII. Sanctam et salubrem pia Mater Ec­clesia vel inter iucundiores per annum solennitates numquam non agit defuncto­rum memoriam, ut a peccatis solvantur: autumnante vero et senescente anno, ubi vel ipsa defervescens natura mirabili qua­dam taciturnitate innuit omnia in mundo caduca esse et peritura, uti folia arborum decidua, integro quippe mense Novembri impensius commendat iuvandas piis suf­fragiis animas fratrum, qui de militia huius vitae migrarunt, ut eis veniae lar­gitor Deus, locum refrigerii, lucis ac pacis indulgeat sempiternae. Recordan­tem interim ac pie meditantem precan- temque affectum defunctis exhibendum, tristissimae suadent temporum rerumque asperitates et rationes ipsae urgent do­mesticae cum maxime. Certe nunc, ubi cruento horrore castrorum bella usque quaque divisa maiorem continentis Euro­pae partem mutuo sanguine manantem et omnibus insuper carum patriae solum, cruore multorum millium militum, ge­neris necessitudine iunctorum cernimus rigatum, animi tot divinae iracundiae flagellis castigati, proniores utique sunt ad supplices coram Deo multo fervore fundendas preces, atque ad multiplicanda sive altaris, sive orationum, sive eleemo­synarum et ieiuniorum sacrificia, ut re­gnorum omnium regumque dominator, qui percutiendo sanat et ignoscendo conser vat, superstites nos ab omni quo ocvus eruat bellorum nequitia; iis autem, qui canticum Domini in terra aliena cantan­tes atque pro aris et focis gloriose dimi­cantes, titulum amoris patriae excelsa, animi fortitudine consecrarunt et terram, in qua nati sumus suo sanguine purpura­runt, det benignus refrigerii sedem, quie­tis beatitudinem et luminis claritate7n. Itaque, cum ex professione fidei ca­tholicae exploratum sit animas fidelium defunctorum suffragiis, potissimum vero acceptabili altaris sacrificio iuvari: sta­tuimus 13 labentis mensis Novembris so- lemnis expiationis diem, quo a Nobis et singulis nostrae archidioeceseos sacrorum curionibus et rectoribus ecclesiarum etiam regularium, celebretur Missa defunctorum, maiori qua fieri potest solemnitate, eoque ritu qui in Missali assignatur in Comme­moratione Omnium Fidelium Defuncto­rum, cum subsequenti absolutione ad tumulum. Probamus item, imo vehemen­ter cupimus, ut hac die reliqui omnes sacerdotes idipsum faciant, Missamque ut supra plane celebrent pro iis, qui procul a suis, sine conditione sepulturae et pompa exequiarum in communi tumulo conditi iam requiescunt et mirum tubae sonum ex­33

Next

/
Oldalképek
Tartalom