Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

XVIII. Ex Urbe Aeterna hodierna die redux per has etiam litteras habeatis nuncium iucundissimum, aliunde iam omnibus Vobis optime notum: die 3. Sept, in Summum Pontificem electum esse JACOBUM DELLA CHIESA, S. B. E. Cardinalem, Archiepiscopum Bolognensem, (pii electione acceptata BENEDICTUS XV. vocari voluit. Agamus Deo Omnipotenti gratias, quod novum constituendo nobis patrem tristitiam nostram converterit in gaudium! Benedictus Papa XV. die ‘21 Nov. anni 1854 in Castello Pegli natus est de parentibus genere atque virtute aeque nobilibus. Adolescens acri ingenio optimaque indole sancte institutus in studiis prius Juridicis, dein theologicis probe eruditus sacerdotio die 21 Dec. 1878 initiatus est. Ex Academia Nobilium Ecclesiasti­corum egressus Matritum missus est qua Secretarius Nuntii. Ah anno 1887 usque ad annum 1907 gubernio ecclesiae in aedibus Vaticanis operam dabat. Die 16 Dec. 1907 a Pio Papa X. archi- dioecesi magnae et celebri Bononiae praefectus, die vero 25 Maii a. e. Sacro Purpuratorum Collegio cooptatus est. Quum tide teneamus in Summo Pontifice verum Christi Vicarium, Visibile Ecclesiae Caput, et omnium Christianorum Patrem et Pastorem existere ipsique in Beato Apostolo Petro potestatem Ecclesiam universalem regendi traditam esse: nostras fideliumque nostrorum mentes et corda ad amorem Petri Cathedram iterum iterumque excitemus et vincula charitatis, obedientiae et reveren-

Next

/
Oldalképek
Tartalom