Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

159 opinionum placita cum alumnis disciplinae suae communicent, sed ut iis doctrinas Ecclesiae probatissimas impertiant. Iam, quod proprie attinet ad sacram theologiam, huius quidem disciplinae studium semper eius luce philosophiae, quam diximus, illustratum esse volumus, sed in communibus Seminariis clericorum, modo idonei praeceptores adsint, adhibere liceat eorum libros auctorum, qui, derivatas de Aquinatis fonte doctrinas, compendio exponunt; cuius generis libri suppetunt, valde probabiles. At vero ad colendam altius hanc disciplinam, quemadmodum coli debet in Universitatibus studiorum magnisque Athenaeis atque etiam in iis omnibus Seminariis et Institutis, quibus potestas facta est academicos gradus conferendi, omnino oportet, veteri more, qui numquam excidere debuerat, revocato, de ipsa Summa Theologica habeantur scholae : eo etiam, quia, hoc libro commentando, facilius erit intelligere atque illustrare solemnia Ecclesiae docentis decreta et acta, quae deinceps edita sunt. Nam post beatum exitum sancti Doctoris, nullum habitum est ab Ecclesia Concilium, in quo non ipse cum doctrinae suae opibus interfuerit. Etenim tot saeculorum expe­rimentis cognitum est in diesque magis apparet, quam vere Decessor Noster Ioannes XXII affirmarit: „Ipse (Thomas) plus illuminavit Ecclesiam, quam omnes alii Doctores: in cuius libris plus proficit homo uno anno, quam in aliorum doctrina toto tempore vitae suae.“1 Quam senten­tiam S. Pius V, cum sancti Thomae festum, ut Doctoris, toti Ecclesiae celebrandum indiceret, ita confirmavit: „Sed quoniam 1 Alloc. hab. in Consistorio an. MCCCXVIII. omnipotentis Dei providentia factum est, ut Angelici Doctoris vi et veritate doc­trinae ex eo tempore quo caelitibus civibus adscriptus fuit, multae, quae deinceps exortae sunt haereses, confusae et con­victae dissiparentur, quod et antea saepe et liquido nuper in sacris Concilii Triden- tini decretis apparuit, eiusdem memoriam, cuius meritis orbis terrarum a pestiferis quotidie erroribus liberatur, maiore etiam quam antea grati et pii animi affectu colendam statuimus.“1 Atque, ut alia praeconia Decessorum, plurima quidem et praeclara, mittamns, libet his verbis Benedicti XIV omnes scriptorum Thomae, praesertim Summae Theologicae, laudes complecti: „Cuius doctrinae complures Romani Pontifices, praedecessores Nostri, perhonorifica dederunt testimonia, quem­admodum Nos ipsi in libris, quos de variis argumentis conscripsimus, postquam Angelici Doctoris sententiam diligenter scrutando percepimus atque suspeximus, admirabundi semper atque lubentes eidem adhaesimus atque subscripsimus ; candide profitentes si quid boni in iisdem libris reperitur, id minime Nobis, sed tanto Praeceptori totum esse adscribendum.“2 Itaque „ut genuina et integra S. Thomae doctrina in scholis floreat, quod Nobis maxime cordi est“ ac tollatur iam „illa docendi ratio, quae in magistrorum singulorum auctoritate arbitrioque nititur“ ob eamque rem „mutabile habet funda­mentum, ex quo saepe sententiae diversae atque inter se pugnantes oriuntur ... non sine magno scientiae Christianae detri­mento“,3 Nos volumus, iuhemus, praecipi­1 Bulla Mirabilis Deus, d. d. XI apr. an. MDLXVII. 2 Acta Cap. Gen. O. P., tomo IX, p. 196. 3 Leonis XIII Epist. Qui te, d. d. XIX iunii an. MDCCCLXXXVI.

Next

/
Oldalképek
Tartalom