Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XI.
135 addit idem praepositus generalis, per triduum, videlicet diebus quarto, quinto et sexto atque insuper ipso septimo die mensis augusti huius anni, honori sacratissimi Cordis lesu solemnes in gratiarum actionem supplicationes omnibus in ecclesiis atque in oratoriis publicis aut semi- publicis ad societatem ipsam ubique terrarum pertinentibns fore peragendas. Ut vero hae fiant uberiore cum spirituali emolumento, enixas Nobis ipse generalis moderator preces humiliter adhibet, ut fidelibus in Societatis lesu templa ac sacella dictis diebus hoc anno conventuris, de thesauro Ecclesiae Nobis divinitus concredito, peculiares quasdam gratias largiri dignemur, quemadmodum Gregorius PP. XVI. rec. me. praedecessor Noster anno rep. salutis MDCCCXXXX, recurrente saeculari die ab eadem Societate confirmata, benigne peragendum existimavit. Nos autem votis his piis ultro libenterque annuentes, ut erga Societatem tot tantisque nominibus de Ecclesia Dei optime meritam benevolentis animi nostri sensus significemus, auditis VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Inquisitoribus generalibus, de Omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius auctoritate confisi, omnibus et singulis tam religiosis dictae Societatis alumnis, quam fidelibus ex utroque sexu, qui quovis die ad cuiusque eorum libitum eligendo, e praestitutis illis quatuor mensis augusti diebus, quibus, de venia Congregationis sacrorum Rituum, restitutae Societatis lesu memoria solem niter recoletur ubique terrarum, quamlibet dictae Societatis ecclesiam, sive quodvis eiusdem Societatis sacellum publicum aut semi- publicum, admissorum sacramentali confessione expiati ac caelestibus epulis rite refecti, visitaverint, ibique Deo gratias agentes, pro Christianorum principum concordia, haeresum exstirpatione, peccatorum conversione ac sanctae matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam semel omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Insuper dictis religiosis et fidelibus, qui corde saltem contriti, quamlibet ex ecclesiis ipsis, sive quodvis e memoratis sacellis, Deo similiter gratiam agentes, precesque, ut supra diximus, fundentes, celebraverint, indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum singulis illis quatuor diebus una vice acquirendam, largimur. Tandem permittimus religiosis ac fidelibus iisdem ut, si malint, possint plenaria et partialibus his indulgentiis vita functorum labes poenasque expiare. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Praesentibus hoc anno tantum valituris. Volumus autem ut praesentium Litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, et manu alicuius notarii publici subscriptis, seu sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XXIII ianuarii anno MCMXIV, Pontificatus Nostri undecimo. R. Card. Merry del Val, L. f S. a Secretis Status. Cum propositae sint quaestiones sive circa tempus seu momentum, quo annus novitiatus compleri dicendus sit, sive circa modum, praesertim si no viti us extra domum de licentia Superiorum per aliquot Nr. 4358. De novitiatus termino et interruptione.