Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
Nr. 4107. Pro defuncto Arcliiduce Francisco Ferdinando ej usque con- juge Missa de Requie celebranda. Nefandum facinus hodierna die perpetratum in urbe Sarajevo, Capitali Bosniae, exstinxit vitam Serenissimi Principis Archiducis et haeredis coronae Francisci Ferdinandi et conjugis Ejusdem Ducissae Sophiae Hohenberg. Omnes certe, ad quos notitia tanti sceleris pervenerit, acerbissimo afficientur dolore — praesertim in ditione Austriaco-Hungarica — de tanti viri funestissima morte. Serenissimus enim Princeps Archidux et coronae haeres Franciscus Ferdinandus erat vir magni ingenii, probatissimae virtutis, omnibus dotibus exornatus, quae summum constituunt decus eorum, qui ad regendos quondam in charitate et justitia populos sunt destinati. Non sine acerbissimo omnium _ planctu evenit, ut praematura morte e medio tolleretur, priusquam regni gubernacula susciperet. Splendidae autem Ejusdem virtutes, quarum memoriam nec longa annorum series delebit, diu indicabunt viam et praebebunt exemplum vitae operosae, quae in exequendis sapientissimis consiliis intrepide perseverat. Serenissimus Archidux qui omnibus regni nostri incolis flebilis occidit, nullis certe flebilior quam nobis catholicis, utpote quem non tantum vera fides junxit fidelium turmis, sed singularis erga S. Matrem Ecclesiam pietas, quam cum integra familia sua intrepide profitebatur vitaeque exemplo comprobare satagebat. Dum autem memoriam Serenissimi Archiducis et coronae haeredis in pietate recolimus, memores simus in hoc populorum luctu etiam Suae Majestatis Augustissimi Imperatoris et Regis nostri Apostoliéi, cuius nobilissimum cor hoc lugubri eventu certe maxime sauciatur. Supplices igitur ad Deum tendamus manus, ut afflictissimum cor optimi Regis confortet atque consoletur, ut superatis omnibus adversitatibus diu adhuc regere valeat populos sceptro suo subditos eosque sapientia sua in prosperitate et pace conservare. Praesentibus disponimus, ut in omnibus Archidioeceseos Nostrae Ecclesiis, Cathedrali, Collegiatis, Parochialibus et Conventualibus Reli-