Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

113 Nr. 3553. Allocutio consistorialis Beatissimi Patris et no­vorum Cardi­nalium crea­tio. X. Sanctissimus Dominus Noster in con­sistorio secreto die 25-a celebrato sequen­tem habuit allocutionem. VENERABILES FRATRES Ex quo postremum ad vos in sacrum Consistorium congregatos, verba fecimus, non ita quidem multum intercessit tempo­ris; hoc tamen spatio non pauci de amplis­simo Ordine vestro, alius ex alio, deside­rati sunt, quorum plures nunc quoque Nos, oculos in nota subsellia coniiciendo, requirimus. In quo digressum discessum­que dolentes hominum merito carissimorum Nostra potius quam eorum causa, dolere videmur: ipsi illuc abierunt, ubi, propter aetatem sancte utiliterque in Ecclesiae fru­ctum peractam iam beati, ut speramus, aevo fruuntur sempiterno; Nos ipsorum pia ope industriaque destituti, etiamnum huius vitae fluctibus iactamur. Itaque non modo viduitati ecclesiarum consulendi, sed etiam Collegii vestri supplendi gratia vos convocavimus, Venerabiles Fratres; qui cum diligentissime elaboretis, ut curas Nobis ac sollicitudines apostoliéi muneris faciatis communicando leviores, suppetere vobis socios et adiutores, quibuscum hone­stissimo oneri pares sitis, aequissimum est. Eo vel magis quod si circumspicimus qui communium rerum sit cursus, turbulen­tissima perseverant Ecclesiae tempora cum et pravarum contagiones doctrinarum ad fidem christiani populi moresque corrum­pendos ubique serpant, et ab hominibus qui publicum detrectant imperium Dei, aut religionem de rerum civilium socie­tate depellunt, quotidianos prope impetus sustinere cogamur. Quamquam tempestiva non desunt Nobis, Dei miserentis beneficio, solatia: ut superiore anno sollemnia sae­cularia cum agerentur, quod Constantini Magni edicto ex tam longis laboribus aerumnisque conquievisset Ecclesia coe- pissetque tandem tranquilla frui libertate. Nimirum non poterant quin magno opere Nos illae recrearent, quae continenter per eos menses factae sunt significationes pietatis tam celebres tamque illustres: quibus catholicus orbis cum suam fidem animose confirmavit, tum visus est Crucem Christi tamquam extulisse manibus eam- que humano generi laboranti unicum pacis fontem salutisque demonstrasse. Nunc enim, si unquam alias, quaeritur pax; cum videmus late civium ordines ordini­bus, gentes gentibus, populos populis in­fensos, ex simultatibus, quas inter se ge­rant, quotidie acrioribus in horrifica saepe ac repente certamina erumpere. Sunt sane rerum usu praestantes gravissimique viri qui, civitatum atque adeo humanae socie­17

Next

/
Oldalképek
Tartalom