Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

90 Nr. 3384. Conceduntur indulgentiae pro piis exer­citiis mense augusto in honorem immaculati cordis B. M. Y. pera­gendis. eiusdem mensis iulii edidit, sequentia dubia huic sacrae Congregationi de Sacra­mentis proposita sunt: I. An Missa in Oratoriis privatis prohibita sit diebus festis Commemora­tionis solemnis S. Ioseph, Annuntiationis B. M. V., Commemorationis solemnis sanctissimi Corporis D. N. J. C. et in festo patroni cuiusque loci, quum non sint de praecepto; IT. An prohibita censeatur in festo Ssmae Trinitatis, in Dominica infra Oc­tavam Corporis Christi et in Dominica qua celebratur Nativitas S. Joannis Ba­ptistae. Quibus dubiis eminentissimi ac reve­rendissimi huius sacrae Congregationis Cardinales, in plenario coetu die 4 mensis április 1913 habito, responderunt: Negative ad utrumque. Hanc vero responsionem Sanctitas Sua in audientia ab infrascripto Secre­tario, die 5 eiusdem mensis április habita, ratam habere et confirmare dignata est. Datum Romae, e Secretaria sacrae Congregationis de Disciplina Sacramen­torum, die 11 április 1913. D. Card. Ferrata, Praefectus. Ph. Giustini, Secretarius. Quum pluribus in locis invaluerit iam usus dicandi mensem augustum ho­nori et venerationi Immaculati Cordis B. M. V., eodem modo ac alii menses ipsimet colendae Deiparae consecrantur; ut in dies magis ac magis propagetur pius mos praedictus, ac fideles magis ad eandem devotionem alliciantur, enixe supplicatum est, ut omnibus fidelibus Christianis, qui sive publice sive privatim singulis mensis augusti diebus in honorem Immaculati Cordis B. M. V. aliquas preces fuderint, seu alia pietatis exercitia pere­gerint, sanctissimus D. N. Pius Pp. X aliquot Indulgentias concedere dignaretur. Sanctitas vero Sua, per facultates infra­scripto Cardinali supremae S. Congrega­tionis R. Officii Secretario impertitas, benigne has preces suscepit, ac sequentes Indulgentias, defunctis quoque applica- biles, elargitus est: Indulgentiam trecen­torum dierum, singulis praedicti mensis diebus, si corde saltem contriti christifi- deles, quae supra dicta sunt, pia opera exercuerint; Indulgentiam plenariam semel eo mense lucrandam, si praeterea ad sacramenta Confessionis et Ssmae Eucha­ristiae devote accesserint, aliquam eccle­siam vel publicum sacellum visitaverint, et ad mentem Summi Pontificis oraverint. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibus­cumque non obstantibus. M. Card. Rampolla. L. f S. + D. Archiep. Seleucien., Ads. S. O. Supremae S. Congregationi S. Officii sequentia exhibita sunt dubia de Missis triginta quae Gregorianae nuncupantur, nec non de Altaribus, tum ecclesiae S. Gregorii in Monte Coelio Urbis, tum alibi exsistentibus, quae ad instar illius apel- lata sunt Gregoriana: I. Utrum sit necessarium quod Missae triginta, quae Gregorianae apellantur, cele­brentur triginta diebus continuis sine inter­ruptione? Et quetanus affirmative: II. Utrum in casu satisfaciat sacerdos, qui eadem die bis vel ter, vel per se (v. gr. die Natalis Domini) vel per alios, celebrationem reassumat, ita ut triginta Nr. 3385. Decretum circa Missas tricenarias Gregorianas et Altaria item Gregoriana

Next

/
Oldalképek
Tartalom