Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
87 VIII. Nr. 8018. Sacra exercitia pro clero arehidioece- sano. Verbis divini Salvatoris: Venite seorsam in desertum locum, et requiescite pusillum (Marc. 6, 31.), invito Vos, Venerabiles Fratres et Filii Dilectissimi, ad sacram exercitiorum solitudinem. Nullus dubitans, quin omnes Vos persuasi sitis pium spiritualium exercitiorum institutum vel maxime conducere ad ecclesiastici ordinis dignitatem et sanctimoniam retinendam conservandam- que, nihil me magis in votis habere iubens profiteor, quam ut memetipsum et quamplurimos e charissimo meo Clero saluberrimorum fructuum, qui e spiritualibus redundant, bene peractis, exercitiis, : ad maiorem in virtutibus progressum clarioremque cognitionem perfectioremque exsecutionem divinae voluntatis circa nos vitaeque nostrae statum, participes reddam. Desiderans cum Apostolo videre Fos, id est, simul consolari in vobis per eam, quae invicem est fidem vestram atque meam ( Rom. I. 11, 12), atque summopere exoptans, ut ex his sacris exercitiis quo uberiores proveniant fructus spirituales ad salutem animarum nostrarum fideliumque curis nostris commissorum,iterum iterumque Vos, Venerabiles Fratres et Filii Dilectissimi, exhortor obsecroque, ut ad ecclesiasticum spiritum roborandum, mentis aciem ad divinarum rerum contemplationem extollendam, recte sancte- que vivendi normam confirmandam una mecum in locum tranquillum veniatis seorsum. Servabitur vero optatissimus iste sacer recessus in aedibus Seminarii Stri- goniensis a vesperis diei 25. Augusti usque ad mane diei 29. Augusti. Qui iisdem sacris exercitiis me praesente agendis partem capturi sunt, velint intentionem suam Cancellariaemeae Stri- goniensi usque 20-am mensis Augusti insinuare, ut de necessariis, hospitio nempe et victu, sufficienter providere possim; afferantque secum Breviarium et Psalterium, superpelliceum, stolam, biretum, librum Thomae a Kempis de Imit. Christi. Implete igitur gaudium meum, ut idem sapientes, eandem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes. (Philipp. 2, 2.) Tudomására adom tdő papságomnak, hogy az esztergomi íoegyházmegyei papi nyugdijintézet negyedik rendes közgyűlése folyó évi augusztus hó 29-én Eszter13 3028. sz. Nyugdíj- intézeti IV. közgyűlés.