Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

59 VI. LITTERAE APOSTOLICAE. Nr. 2534. Universalis J ubilaei indictio. INDICITUR UNIVERSALE JUBILAEUM IN MEMO­RIAM PACIS A CONSTANTINO MAGNO IMPERA­TORE ECCLESIAE DATAE. PIUS PP. X. Universis Christifidelibus has Nostras litteras inspecturis salutem et Apostoli- cam Benedictionem. — Magni faustique eventus commemoratio, quo sedecim ab­hinc saeculis pax tandem Ecclesiae con­cessa fuit, dum omnes catholicas gentes summa afficit laetitia, eisque pietatis opera suadet, Nos movet imprimis ad caele­stium munerum thesauros aperiendos, ut ex huiusmodi solemnitate lecti uberesque fructus in Domino percipiantur. Par enim atque item peropportunum videtur, Edic­tum a Constantino Magno Imperatore Mediolani promulgatum concelebrare, quod prope secutum est victoriam contra Ma­xentium, glorioso Crucis vexillo partam, et saevis in Christianos vexationibus finem faciens, illos in eam libertatem vindicavit, cuius pretium divini Redemptoris et Mar­tyrum sanguis fuit. Tum demum militans Ecclesia primum ex iis triumphis egit, qui qualibet eius aetate omnigenas inse­ctationes perpetuo subsequuntur, atque ex eo die poti ora semper in humani ge­neris societatem contulit beneficia. Nam homines superstitioso idolorum cultu pau- latim relicto, tum legibus, tum moribus institutisque Christianam vitae rationem magis ac magis amplexi sunt, atque ita factum est, ut iustitia simul et caritas in terris florerent. Consentaneum igitur esse ducimus, hac felici occasione, qua tam egregium factum recolitur, Deum, Vir­ginem Eius Genetricem et reliquos Cae­lites, Apostolos praesertim, etiam atque etiam adprecari, ut populi universi decus et honorem Ecclesiae instaurantes, ad tantae matris gremium confugiant, erro­res, quibus inconsulti fidei inimici eius claritati tenebras obducere nituntur, pro viribus depellant, Romanum Pontificem summa observantia colant, in catholica denique religione omnium rerum praesi­dium et columen fidenti animo intuean­tur. Tum sperare licebit, homines oculis ad Crucem denuo fixis, in hoc salutari signo et Christiani nominis osores, et effraenatas cordis cupiditates omnino de­victuros. Verum quo humiles preces, in catholico orbe hac saeculari solemnitate adhibendae, spirituali fidelium bono sa­tius cumulentur, eas Plenaria Indulgentia in forma Iubilaei locupletandas censui- mus, omnes Ecclesiae filios vehementer hortantes, ut Nostris suas quoque suppli­cationes pietatisque officia coniungant, et hac eis oblata Iubilaei gratia in animo­rum emolumentum pariter atque in reli­gionis utilitatem quam maxime fruantur. 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom