Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

19 chrique mox nostri, amore plenam facia­mus mentionem, nunc praecipue cum hos­tilibus eandem incursionibus foris iam- iam petitam, domi vero discordiis civili­bus discerptam doleamus. Deum unitatis ac pacis exoremus auctorem, ut hisce donis nobis concessis in promovendo quo­vis reipublicae emolumento potenti suo nos adjuvet auxilio. Imprimis pro summo terrae Principe, rege nostro apostolico Francisco Josepho, cui inauditum fere in historia aeque ac gloriosum concessum est regnandi spatium, proque universa eius familia fervidis Deum exoremus pre­cibus, ut gratia divina adjuti potestatem suam Maiestatis Altissimae famulam fa­cientes regnum illud ambiant et obtineant in quo non timeant habere consortes. Et patriam praedilectam armis qui­dem partam sed Cruce Domini conser­vatam sciamus, cumque aliud fundamen­tum nemo possit ponere, quam quod po­situm est, quod est Christus Jesus : filiali supplicatione Magnam Hungarorum Do­minam Sanctum item Stephanum prae­cipuos nostros adeamus patronos, ut san­ctam haereditatem ab ipsis condam plan­tatam ac rigatam — tam potenti adjuti suffragio — in primigenio fidei flore queamus conservare. Orate tandem Fratres charissimi et pro me indigno Dei famulo, sine prae­cedentibus meis meritis ad excelsam hanc dignitatem vocato, ut Dominus Deus ad debilitates meas oculos claudat et forti­tudinis Suae brachium extendat super filium hominis, quem confirmavit Sibi.1 Sed cum longiore iam, ut iustum erat, attentionem Vestram VV. FF. et FF. DD. fatigassem sermone, brevem cum eodem quocum exorsus sum Sancto nempe Carolo Borromaeo facturus finem, ex in­timis cordis precor visceribus, „ut Deus et Pater noster et Dominus Jesus Chri­stus dirigat vias Vestras et confirmet in omni opere et sermone bono ita ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis per omnia Ei placentes sicque sanctis Vestra­rum virtutum progressionibus probati ap­pareatis ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus Sanctis Eius.“2 Sancta pax, quae superat omnem sensum, custodiat corda Vestra et intel- ligentias Vestras in Christo Jesu.3 1 Ps. 79. 60. 2 Cono. Mediol. IV. 1. c. 3 Philipp. 4, 7. Datum Strigonii die captae possessionis Sedis a. D. 1913. Joannes ™ p archiepiscopns.

Next

/
Oldalképek
Tartalom