Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

190 rea, implorato divinae Sapientiae lumine, consultatione habita cum aliquot S. R. E. Cardinalibus, rogataque proprii cuiusdam Consilii sententia, haec Motu Proprio statuimus, edicimus: I. Secundum priscam Ecclesiae con­suetudinem, ne facile Officia Dominicarum praetermittantur. — Itaque nullum fes­tum, ne Domini quidem, statuatur posthac Dominicis celebrandum; ex his tamen excipiatur, ob peculiarem ipsius naturam, ea quae a die prima ad quintam Ianuarii occurrat: quam recolendo sanctissimo Nomini lesu, propter coniunctionem quam habet cum mysterio Circumcisionis, assig­namus. — Festa vero, quibus usque adhuc dies Dominica attributa erat, omnia prae­ter festum sanctissimae Trinitatis, in aliam diem perpetuo transferantur. — Ne forte aui nn per Quadragesimam aliquod omittatur ex Dominicarum Officiis, quae mire facta sunt ad excitandam in ani­mis christianam paenitentiam, eius tem­poris secundam, tertiam et quartam Domi­nicam ad gradum I. Classis promovemus. II. Cum recitationi Psalterii celebra­tio Octavarum sit impedimento, id ut rarius contingat, in posterum sola duplicia I Classis, quae Octavas integras habent, eas conservent: verum in hisce ipsis Octa­vis, exceptis privilegiatis, Psalmi de Feria currenti usurpentur. — Octavae autem duplicium II Classis solo Octavo die celebrentur et quidem ritu simplici. III. Lectionibus de Scriptura occur­renti semper adhaereant Responsoria de Tempore. IV. Nulla, ne perpetua quidem, Festorum, quae in Ecclesia universali celebrantur, translatio fiat, nisi duplicium I et II Classis. Iam, quae hic a Nobis praescripta sunt, ea quemadmodum adduci ad effe­ctum debeant, et quid praeterea novi non modo in Breviarium, sed etiam in Missale, quod cum illo congruat oportet, indidem emanet, sacra Rituum Congregatio, pecu­liaris Commissionis a Nobis instituta con­sulta sequens, propriis decretis constituet, eademque tum Breviarii tum Missalis no­vam editionem typicam faciendam curabit. Has ipsas quidem praescriptiones volumus, statim ut hoc Motu proprio promulgatae sint, valere. Sed tamen, ra­tione habita vel Kalendariorum quae iam sunt confecta in annum proximum, vel temporis quod typographi requirunt, sini­mus eos, qui ad officium persolvendum Romano utuntur Breviario, tum e Clero saeculari tum e regulari utriusque sexus, his praescriptionibus non teneri nisi a Kalendis anni MCMXV. Qui vero aliud legitime usurpant Breviarium a Romano diversum, iis sacra Rituum Congregatio definiet intra quos terminos ad easdem praescriptiones accommodare sese debeant. Cuilibet autem liceat comparare sibi atque ad horas canonicas recitandas etiam nunc adhibere Breviaria quae sunt in usu, dummodo tamen peculiari in libello ha­beat, unde Constitutioni Divino afflatu ac decretis quae illam subsecuta sunt, obtemperare possit, ac simul quae hoc Motu Proprio Nos statuimus et quidquid eandem in rem sacra Rituum Congrega­tio decreverit, diligenter observet. Atque haec omnia constituimus, edi­cimus, contrariis quibusvis, etiam speciali mentione dignis, minime obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum die XXIII. mensis Octobris MCMXIII, Pon­tificatus Nostri anno undecimo. PIUS PP. X.

Next

/
Oldalképek
Tartalom