Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

188 num Patrem inclamabat verbis: „Emitte agnum Domine, dominatorem terrae1 Mitissimus Dei Agnus, qui inter lupos venit rapaces, ut eos faceret agnos, pa­storibus imprimis dona pacis a se allatae nunciare voluit, qui ipse quoque quamvis „terribilis Deus mitissimi pastoris elegit officium, pastoris induit personam, ut fe- rociantes reges ad ovium duceret lenita­tem.“1 2 Cum porro praedictum esset oritu- ram in diebus ejus justitiam et abundan­tiam pacis,3 quid mirum, quod ipsa quo­1 Is. 16, 1. 2 S. Joann. Chrysost. Sermo de mansuetud. 3 Ps. 71, 7, que Salvatoris nativitas, teste historia, pacatissimo saeculi acciderat tempore „quia quod pacem magnopere quaereret et amaret, edocuit, quia quod pacis cari­tatisque sectatores semper invisere digna­retur, indicavit.“1 Ut igitur recurrens invisentis nos Salvatoris annua festivitas pretiosa pacis ac concordiae bona quo cumulatiora vo­bis impertiatur, cum apostolo ex imis paterni cordis precor visceribus: „Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, cu­stodiat corda vestra et intelligentias ve­stras in Christo Jesu.“2 1 Ven. Beda in Luc. 2. 2 Phil. 4, 7. Strigonii Dominica I. Adventus 1913. Joannes m. P. archiepiscopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom